Latin
823.1 to 823.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 823.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
excusat Auctor. thagoricam transivisse. Relinquo id illis, qui non erubescunt in amis in Officiosus in amicum, prae officiosos, parùm officiosi audire, quidam etiam prorsus officii negligentermi sertim officioSed fruantur illi genio suo. Suum cuique decus rependet posteritas: qua sum, esto. Marita suam praesens aetas debitam tribuit mercedem. Ego scio quousque verum sit, exspectant docet Seneca, necessarium esse silentium in studia seposito. Quanquam mercedem non ignorem, quantum temporis exigant absentium amicorum colloqua stolae. At enim non tantùm per vivas, sed &mutas voces studia liberalia tra ctantur. Ad haec ipso toties docente &inculcante Seneca, bonarum literarum meta bona vita sit oportet. Hujus autem pars non postrema, imò verò, si ca titatis praestantia accedat, facilè prima, officiis sincerae amicitiae absolvitur. Quid ergò amplius dicam? Fateor &deprecor silentium diuturnum. Cujus tamen excusationem liceat ab assiduitate &magnitudine laborum eruere. Nosti tiam solemnem, antiquorum auctoritate firmatam &aequam legem, Suarum Falienarum literarum tarditatem excusare. Libet denique cum Magno Erasmo igenuam silentii excusationem adferre, quâ ille apud melioris notae amicum quendam utitur: Siluerunt epistolae, at non siluit amor: interrupta est literarum vi fissitudo, at non intermissa est tui memoria. Sed ad rem. Duabus epistolis Tuis lenè longis &benè doctis die 27. Maji &17. Junii Gregor. exaratis, responsum debeo. Hoc Tibi exile, Tuarum ratione habitâ, unica epistola dabit. Quae aspectationem &meritum Tuarum non aequabit, fateor. Sed id tùm tenuitati finium, tùm multitudini undique me jugiter prementium occupationum (quas sir bonus non sibi soli natus effugere nequit) adscribes. Astris vim quandam i haec inferiora influentem non adimo, benè tamen gnarus, quàm sobriè hic sonnulli philosophentur. Solam necessitatem à libertate humanae voluntatis vel sturae potius, laudem vel vituperium sibi parantis, removeo. Sicut verò ubique, ita &hîc, omne quicquid pro virtute dicendum est, liberè dico, rtiter tueor. Haec enim nunquam satis commendatur &inculcatur, quae a im multis alto supercilio despicitur, vel etiam superbo pede conculcatur.