# Theatrum cometicum 823.5-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 823.5 to 823.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/823.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/823.5

livendum igitur magno studio Christianis est, ne hominum mentes, ut terras lli apud Senecam amnes, eviscerent, humorem, ut sic dicam, libertatis ex flendo & bonae mentis succum, qui laetos virtutum fructus ferre solet, sub hendo. Fit enim id satis improvidè à multis, qui ferè id agunt, ut homisibus persuadeant, nec necessarium nec possibile ipsis esse virtutem sectari, ecessitate astrorum & ineluctabili caeli vi pendentibus, & naturali facultate prorus destitutis. Quòd si tamen id imprudentes faciunt, excusatione digni sunt, simul admonitione, vindiciis humanae libertatis & facultatis nil detrahi Deo, sus auctori, ad quem hîc quoque, ut aliàs semper, tanquam ad Oceanum nda, rei datae gloria cum foenore, ut sit liceat loqui, humillimae gratiarum stionis & promtae obedientiae redit. Accedit ingenua confessio, propriae imcillitatis conscia, nihil gratiae opis divinae demens, imò perfectionis suae laum ei in totum tribuens. Celeberrimi Kircheri sublime ingenium novi: nam literarum commercium de argumento Cometico mihi cum eo intercedit. lovi & alios Viros clarissimae eruditionis, qui multa subtilia jam olim & uper de superiorum cum inferioribus harmonia commentati sunt. Miror veneror acumen & vim ingenii eorum: tùm indefessam diligentiam. Sed fatissam ut divinae justitiae, sapientiae, bonitatis, ita humanae libertatis, ultatis, beatitatis agere semper sum paratus. Nec temerè dico & urgeo, non se hominibus in vitia pronis indulgendum, nec esse eis vel adjumenta virtusectandae, vel praesidia innocentiae tuendae subtrahenda. Docendi praeterea fexemplo invitandi sunt, ut non tàm jucundis contemplationibus, quales sit illae Astrologorum satis curiosae, ipsa caeli penetralia scrutantes, & praescri xudis caelo terraeque legibus intentae, quàm utilibus, imò necessariis virtutum sidiis dent operam. Libertatem Philosophicam, quâ uteris, Vir Clarissime ibenter video, & aequissimo animo fero, cujus illa votorum & studiorum, ut iides, summam implet. Miserrimi forent mortales, si sinè libertate & spe viverent lteriore enim conditione forent ipsis brutis, quae ut summum bonum non tispectant, ita nec aeternum exitium timent.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
