Latin
829.1 to 829.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 829.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Facilè autem quivis ex Roc kenbachio videt, Phoenomenon istud non Cometam verum, sed vel Draconem volantem, vel Globum ardentem fuisse. Haec ideò commemoro, ut hoc loto bonos istos Viros dormitasse perspicias. Non igitur tàm acerbè Tychonem &Keplerum tractare debuisse. Sumus homines: quisque suos patimur manes. Quòd pro Cometa secundo, &prodigio ignito prolixas gratias agis; optarem rgo potius aliâ materiâ magis gratâ, benevoli mei in Te affectus indicium me exhibere posse. Quod si levibus istis pagellis factum non fuerit, Deo volente, Exercitationes meas Cometicas, quas verè exeunte (si Jova vitam &spiritum oncesserit) lucem publicam aspecturas confido, tibi transmittam. Constabunt ectionibus tribus, Physicâ, Astronomicâ, Astrologicâ, in forma disputatiosum, propositis. Ubi quae sint me habitura concilia Physicorum, ipse lege aestimabis. Nulli me mancipabo. Inventa tamen mea rationibus confirmabo. litterem eas Lubecam, undè facilè Hamburgum transferrentur, si ubi depofrem Familiarem aliquem, tibique amicum rescirem. An phoenomenon ignisim interseri debeat Cometis, nec ne, tuo stabo consilio &judicio. Scribe, quod fieri velis. Caeterùm de prono Tuo in me affectu gratias maximas ago, n intermissurus occasionem, benevolentiam Tuam &amorem gratis officiis ferius demerendi. Occurrit &alia quaestio in litteris Tuis: Anne Cometae ne humanâ praedici possint? quod negavi &etiamnum nego. Quamvis enim fussas Cometarum Physicas agnosco, quibus aliam adhuc superiorem faculta, im adjungo, praedici tamen eos posse nego. Non tantùm ea propter, quòd flaturam habeant superiorem directricem adjunctam, sed &posito, quòd hufaecaussae hyperphysicae expertes, si nihil amplius nisi corpus merè physicum ssent. Habent Iris, halo &c. caussas suas naturales. At numne audebit Schim. fflerus praedicere talia phoenomena? Appianum praedixisse Cometam Anno 32. legi in Milichio fol. 91. b. Caussas ibi enumerat procreantes, si Satur sis, Mars, Mercurius, Solem aut Lunam infaustis adspectibus in Eclipsi insitantur, aut in aliqua conjunctione superiorum Planetarum dominentur nfaustae stellae.