# Theatrum cometicum 83.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 83.1 to 83.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/83.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/83.1

Soleo ego dicere (si tamen in re tàm seria ita quoquè jocari & ridendo dicere verum licet) nos plusquam aeternos esse, cum non uni aeternae paci, ut nostrâ aetate, ita jurata fide conventae superstites simus. Patitur & Polonia nostra violatae à Moscis, fluxae fidei gente, pacis mala. Nec mirum, quia & ipsa tot vinculis, paulò antè recensitis, publicae fidei adstrictam dissidentium de religione pacem violavit, Deo poenae severitatem criminum rationi nunquam non justè attemperante. Ita vero est, nonnisi in aeternae providentiae libro, quae fata Poloniam maneant, reperiri posse. Sed ut meritò asserendum est, tot praecedentes multiplicis iniquitatis noxas, nonnisi tritâ rigoris justitiae divinae viâ tristia supplicia subsecutura, ita & verendum est ne à pluribus simul initae pacis corruptoribus Respublica illa florentissima distrahatur & in partes discerpatur. Atque hoc quidem me ab aliquot annis vereri, & Illustrissima D. Vestra & multi alii norunt. Verumtamen optima quaequè precor carissimae patriae, licet tantum novereanti, & verè dicere possum nec me, nec Fratres meos illius pietatis debitae in patriam oblitos esse, imò pro ea restituenda & conservanda ardenter Deum orare, in exilio patientes, ut in honorum cursu temperantes Phi losophiae beneficio, ut ait Cicero in Consolat. quod de illa caelesti Christianis tradita longè meliori jure dicendum est. Habet autem & patria nostra vel in his Cometis sat efficacia justitiae monita, nisi animum in vitia obfirmare velit. Alioqui vix fieri aliter potest, quàm ut altera fundamentali Reipublicae lege de libertate religionis sublatâ, illa quoquè prior de libertate electionis, haud leviter adhuc convulsa, tollatur. Qua ratione ne tota libertas Polona, tot seculis totque nationibus celebrata & expetita, rueret, meritò metuendum est. Non enim ullum ejus certius & praesentius experimentum, quàm libertas religionis erat. Ideò antequam haec stabilita esset, Pontifices in Republicâ magnam jurisdictionem, ab improvida pietate sibi concessam, nec non illorum arroganriâ facilitatem Nobilitatis superante auctum, obtinuerant: ita nempe, ut de fortunis, honore & capite Equitum, obtentu haereseos, sententiam dicerent, juris Regii consortes.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
