# Theatrum cometicum 83

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/83

gesta, tristia & laeta belli & pacis argumenta. Juvat tamen alios quoque auctores consulere. Sigonius, Bucholzerus ex Prospero & Posidonio, ex eodem Petavius (qui tamen eum Possidium vocat) Calvisius ex Socrate, in Anno Christi 430. Aventinus in 432. Alstedius verò in 429. Obsidionem Hipponis regii conjiciunt. Demonstravimus autem & obsidia & excidia urbium, imo ruinas gentium sine ulla Cometarum apparatione fieri. Non mirum itaque quòd talia quandoque eidem succedant. Successit verò & pax Vandalis & Burgundionibus A. 439. data, ingenti gratulatione, ut ait Sigonius, ab omnibus Italiae populis excepta: tum publica Romae laetitia, Valentiniano tunc decennalia imperii magnificentissimè celebrante. Posthaec Gotthorum perfidia, quae plus metus quàm mali conflaverat, edomita. A. verò 437 Valentiniani & Eudoxiae sponsalia magnâ laetitiâ, teste Sigonio & reipsa, Thessalonica sunt celebrata. Interim haec & alia prospera laetaque adversis distinguuntur. Litorius enim praefectus praetorio, homo gentilis, invidis oculis gloriam Aetii respiciens, ex emulatione improvida Gotthos ex Gallia pellere conatur. Et Tolosam quidem expugnat. Sed mox à Theodorico Rege, nequicquam bellum deprecante, & pacem per Episcopos orante, pietate & armis simul cum impietate & considentia hostis certante victus captivus ducitur in urbem, quam paulò antè victor iniverat. Valentinianus autem misso Aetio pacem instaurat. At longè deterior rerum ratio in Africa fuit, ubi Anno 440. Gensericus Carthagine & simul tota Africa potitus est. Sed & Franci, Clodione duce, ut Aventinus refert, Belgicam secundam tunc invaserunt, postquam paulò ante Pharamundi (Variomundum ille vocat) mortem trans Rhenum in Galliam irrupissent, & ab Aëtio in Germaniam magnam repulsi essent. De sanguinis ad Tolosam fluxu mox dicemus. CIX. Anno Christi 442. post conspectum Cometam Attila Rex Hunnorum irruptione factà Thraciam & Illyricum vastavit. Eckstormius ex Schossero. N eundem annum Cometen hunc Calvisius ex Marcellino annotat. Sed irruptioInem Hunnorum in Thraciam & Illyricum non tantum Bucholzerus, quem aliàs ekstormius sequi solet, sed & Sigonius, Calvisius & Alstedius in ann. 441. refesunt. Ita anno prior Cometa fuit saeva illa Hunnorum invasio, quae multas Imperii provincias opibus & hominibus exhausit. Fieri autem talia nullis quoque apparentilus Cometis supra demonstravimus. Attamen eodem anno cum Genserico, sequenti lutem cum Attila pax composita. Ille certae portioni Africae acquievit, tributum pependit. Hic acceptâ magnâ vi auri in Scythiam rediit, annuum pactus stipendium, ibutum non injuriâ dicens. Et paulò quidem post, Anno scil. 446. Attila iterum Theodosio bellum indixit. Sed mox fidei violator victus, pacem cum Theodosio instaurat, quam & Valentinianus ratam habuit. Per haec tempora Scoti Picti (qui & Pictones) Britannos vexabant. Qui cùm à Romanis bello Hunnico occupatis auxilia impetrare non possent, Anglo-Saxones (qui sedibus ibi fixis, pulsis incolis regno nomen dederunt) circa Ann. 446. ut Polydorus, Funccius, & alii ex Beda putant, Bucholsero in Ann. 447. Calvisio in 448. at Pantaleone in 443.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
