# Theatrum cometicum 835.4-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 835.4 to 835.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/835.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/835.4

Tale illud est Cometa Anno Christi 412. Tucherio, pro, Eucherio, & paulò post, Moigisilum, pro, Godigisilum. Licet me non lateat Modigisilum à Funccio vocan. Sed is secundum Funccium aliquantò superior est Godigisilo. Unum tamen eundemque esse, Gunderici successores, regimen exploratum & aliàs temporis ratio, praeter nominis affinitatem ostendit. Satis autem constat Burgunsorum Regi Godigisilo nomen fuisse, Sed de apicibus vocum litem nemini mvebo. Porrò in Cometa Anno Christi 396. 12. millia Gallorum à Francis se deleta, dici puto. Reliqua nondum relegi. Quòd si opus sit de aliqua re se consulere, id facere non negligam, Tuâ humanitate fretus, & ipsa necesate compulsus. Ad Te nempe, ut ad fontem mihi recurrendum erit, cum ssum Rockenbachium consequi nequeam. Caeterum quod ad illum ejus Comem A. M. 2453. attinet, cui gesta anni 2237. subjecta sunt, nemo non videt ν ὕτερον πρότερον (praepostero ordine) posita esse. Error iste à quocunque com fissus, non difficulter corrigi potest. Ita nempe, ut secundùm rationes Func& catalogum Cometarum Eckstormii, quae à Rockenbachio narrationi de uinto Cometa Anno Mundi 2453. inserta sunt de Cometa in Syria, Babylo& India in Signo Capricorni sub forma rotae viso, tùm & de fame Septenillâ Funccio in Anno Mundi 2237. positâ ex hac narratione eximantur, ique praeponantur. Ita haec quintum ordine Cometam, qui, ut vides ex Insulo adjuncto, Eckstormio quartus est, constituent. Reliqua verò sibi ipsis ficta sextum ordine Cometam component. Atque hac ratione quintus cum Ascensu Israëlis in Aegyptum urgente fame illa, sextus verò cum exitu ex Aegypto, fundum computationem Funccii, magistri Rockenbachiani, conjungetur. ssi meliorem conciliationis Cometographorum & ordinis temporum ac rein rationem investigare potes, doce me, semper discere meliora paratum. sem juris do Tibi in hunc Catalogum Cometarum, quem ex variis Come raphis, ut vides, & simul cum Rockenbachiano composui.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
