# Theatrum cometicum 84.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 84.5 to 84.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/84.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/84.5

Illi enim genti non tantùm eloquentiae & Mathematicarum artium, sed & totius Philosophiae, Romanis autem virtutis gloriam toties adscribit Romani maximus auctor Tullius eloquii, qui etiam Graeca Latinis jungenda esse verbis & exemplo probat, quod & tot alii Viri docti faciunt. Liberorum educatio & institutio quàm curae & cara sit oportet, docet prae caeteris Plutarchus speciali libello (qui cunctis non tantum carissima pignora, sed & bonum publicum amantibus singulariter commendatus sit oportet) docet recta ratio, sed & ipsa natura: tùm demùm omnium perfectissimè Scriptura divina, omnis perfectionis magistra. Has virtutes laudesque omnes in memoriam cunctis revocat iste quoque novus Cometa, fidelis Consiliarii & Concionatoris caelestissimo ore nos ad eas sectandas monentis vice. Qui alioqui multa mala portendit, illis nempè officii negligentibus; non solùm maris accolis, sicut ex relatione quorundam Mathematicorum Reverendissimus ille Episcopus putat, sed in media quoquè continenti habitantibus & iniquitati operantibus. Utinam & ille & alii ipsi similes his tot caelestibus signis praelucentibus in viam redeant rectam! Legant & expendant inter alia S. Bernhardi libros 5. de Consideratione ad Eugenium Papam: & parietibus non tantùm Palatiorum, sed & cordium inscribant illa S.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
