Latin
841.1 to 841.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 841.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Chronologi &ita scribo, non quòd Viri hujus labores parvi faciam, monumenta enim Historici diverè cedro digna, magnifacio, in quibus nescio, plurisne candor Viri, li scrimen, indefessus in evolvendis &coordinandis auctoribus, an judicii acrimonia sint aestimanda. Quibus virtutibus omnes, quod scio, aevi nostri Astronomos facile superavit. Verùm uti Chronologica satis aperta &facilia sunt, ita historica intricata nimis, unde partim ex defectu Historicorum, partim ex oscitantia, partim ex contrarietate scriptorum, difficile est exitum invenire. Tibi, Vir Amplissime, quia placuit ingredi Historicorum tramitem; syntaxis tua eo fundimento constabit, quo hunc vel illum Regem, hoc vel illo anno excessisse, ex historico Authentico probaveris, stabisque hoc fundamento tam diu, donec alius historicorum antiquitatibus melioribus in contrarium adductis, te de stasione tuâ dejecerit. Quae res tota in cognitione monumentorum antiquissimoium consistit. Facile erit Chronologo, ista ad Methodum suam, &ad cha acteres suos examinare, quod quidem &Tibi facile factu fuisset, si ita liluisset, dummodo vel annos Tuos Mundi à 4713. subtraxisses, &vel residuum id annos mundi ante Christum natum, vel annos post Christum natum iisdem 13. addidisses. Habes responsum meum de Per. Julianâ, &Historicae à Chronologia, differentiâ. Quòd Cometas cum Oswaldo, Martello, aliisque conmenandos attinet, de iis nihil habeo dicere. Historica enim firmamenta iquirunt, solaque nituntur auctoritate Historicâ. Tu, pro dexteritate Tuâ, siquae apud historicos enucleaveris, vitasque Regum in annos debitos restiferis, ipsosque historicos conciliaveris, laudem non solùm maximam merebris, sed &Historiae ipsi lucem insignem foenoraberis. Ego in hisce, cum ser alia negotia non liceat, judicium meum suspendere cogor. Dexteritati tasen tuae multum confido, rivina Versiculum meum de certamine aquilarum explicandum mihi proponis istum. Crede mihi abstrusum, quem Plato notaverat, annum Septimus hoc novies frigore nonus init. lictè conjicis notari annum Christi 1666: Accipe calculum. Lechus Polosiam occupavit Anno Christi 550. Ergo annus superior à prima occupatione rrit 1116. jam Periodus illa Platonica rerum publicarum fatalis* 567. evollitur. Periodus igitur illa semel ἀποκαταάστασιν suam habuit, &praeterea 549. anni ncesserunt. Hos eosdem conficies, si ad sextum gradum 486. 9) 7–63 addisteris; sunt enim 486 463–549.