# Theatrum cometicum 843

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, COMMUNICATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/843
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/843

COMMUNICATIO HAMBURGI MOLLERIANA. Hamburgi die 9. 19. Decembris 1664. Nobilissimo & Praecellenti Viro, Domino STANISLAO LUBIENIECIO de LUBIENIETZ JOANNES MULLERUS S. P. D. E Cometa nuper exorto observationes Mathematico dignas proferre nequeo, quia instrumenta his speculationibus necessaria mihi desunt. Interim tamen die 4. 14. Decembris manè hora tertia prima vice eum vidi exorientem & in gradu 6. Librae existere taliter qualiter observavi, cauda existente admodum prolixâ, ipse verò Cometes ei stellae, quae est in rostro Corvi, suasi adhaerebat, paulo tamen illâ borealior. Secunda vice vidi eundem Cometam ascendentem supra horizontem die 7. Decembris (intermediis enim noctibus caelum erat nubilum) manè ante bram tertiam ubi ejus amplitudo Ortiva erat 40. plus minus graduum, & lidem Australis. Idem tum australior factus longius à rostro Corvi recesserat, Frecta jungens rostrum Corvi cum Cometa videretur dupla rectae connectentis sellas in capite & rostro dicti Corvi. Tertia vice Cometa mihi fuit conspectus hesterno manè die 8. 18. Decemb. siae erat Jovis, ubi jam adhuc longius abierat à rostro Corvi versus Meridiem, aut rectae ante dictae habere viderentur ad invicem proportionem duplam isquis alteram, hoc est ut 5. ad 2. cauda apparebat longior. Hoc manè caelum non fuit serenum. sunt, Vir Praecellentissime, Domine & Fautor plurimùm honorande, quae in Domino Hevelio & Bullialdo, Astronomis summis & Amicis meis nunsum non venerandis, Tuo nomine communicare poteris. Eosdem etiam Viisummos salvere per litteras rogo, & simul nunciare Observationes circa smetam à me habitas examine tantorum Virorum non esse dignas, quia mamnis necessariis nostrum adhuc caret Gymnasium. Vale Divinae tutelae etiam ique etiam commendatus. Hamburgi die 22. Decembris 1664. Nobilissimo & Praecellentissimo Viro, Domino STANISLAO LUBIENIECIO de LUBIENIETZ JOANNES MULLERUS S. P. D. Umul ac Excellentissimi Domini Legati Brandenburgici epistolam ad Te, UVir Nobilissime, exaratam, qua Amplissimi Domini Consulis Magdeburgici, Mulleri judi cium de sen tentia Gueri chiana de orgine & caussa matris propriCometarum. Terrae motum Mille rus statuit. Cometarum muti & inuen terrae non pendet, Observationes suas Met. lerus à capite reperit, gici, Parentis scilicet sui Prudentissimi, mentem de origine Cometrime causa motus eorundem patefecit, perlegi, prima fronte statim non lerisa. mum meum subiit admiratio.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
