# Theatrum cometicum 847-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, JOANNES MULLERUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/847-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/847-2

JOANNES MULLERUS. Hamburgi 28. Decembris St. V. 1664. Vir Praecellentissime & Nobilissime. Ratias Tibi habeo maximas, quòd literas Gedano missas mecum volueris communicare, easque nunc remitto. Amplissimus Dominus Hevelis requirit observationes solidioribus machinis habitas, & quidem rectissime; quia caeterae observationes nihili aestimandae; sed ego tales, quales ille desiderit, minimè polliceor. Heri vesperi hora sexta vidi ego Cometam multò borealiorem factum esse, & cum lucida Mandibulae, Mediaque in ore Ceti efficere Alum Rectangulum isosceles, cujus angulus erat in Cometa rectus & versus Zenith vergebat, basis sive Hypotenusa erat recta jungens dictas stellas & horizonti vicinior. Post nonam vespertinam existebat in una recta linea cum Media in ore Ceti & praecedente trium; utraque tamen borealior conspiciebitur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
