Latin
85.1 to 85.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 85.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rockenbachius enim refert Attilam cum Bleda fratre (ita enim à quibusdam, *sed ab aliis ipsisque Hungaris Buda vocatur, &Budae metropoli, quae olim Sicambria dicta fuerit, nomen suum indidisse, ideoque occisus esse scribitur) bello Italiam aggressum esse. Atqui Bleda secundum Funccium Anno 448. fratris ferocis &impi fraude occubuit. Ut taceam ab aliis scriptoribus E &Chronologis illius fratricidae exetrandum facinus in tempora praelio Catalaunico &expeditione Gallica sive una, sive gemina fuerit, priora, &annum 444. (446.) poni. Bucholzerus &Petavius ex Prospero, Jornande &Cassiodoro, Calvisius &Helvicus, Sigonius in ann. 445. cum Marcellino refert. Alstedius autem Venetias conditas circa ann. 450. (quo scilicet Attilam in Germaniam progressum esse alibi ait, pag. 301.) putat, cum tamen Calvisius in annum 429. Helvicus in 423. (425.) id referant. Blondus &cum eo Sigonius &Petavius post Annum 450. factum id affirmant. Egnatius certum annum non definit in Theodosio Juniore: Sed hoc Principe felicissimis auspiciis mediis in aquis Venetias habitari caepisse, quum Honorius adhuc viveret, qui Anno 423. (425.) obiit. Bucholzerus ad annum 452. enumeratis diversis sententiis, nihil concludit. Nos hac occasione pauca, velut in transitu, addemus, sequendos hîc esse Scriptores Venetos vel rerum Venetarum peritos &antiquitatis studiosiores. Contarenus quidem de Republica Veneta L. I. ad tempora Attilae urbis patriae originem refert. Sed &de his Scriptores dissentire notum est, &nos alibi diximus. Nempe &Bonfinius, occasione dissensûs auctorum, an Attila in Galliam priusquam Italiam invaderet, redierit, nec ne, eos qui de Attila nonnulla scripsere, inter se nimiâ dissensione delirare intrepidè pronunciat. Ille verò etiam urbis Venetae initium ad ea tempora, quae eversam Aquilejam luxerunt, refert. Ita &Ritius, &Olahus &alii. Nicolaus Crassus in annot. emendat Contarenum, &affirmat ex monumentis antiquis, Urbem coepisse cum dedicatione templi Jacobaei ad Rivum Altum appositi Anno 421. 25 Martii. Sed &Sabellicus in histor. Veneta l. 1. &Enn. 8. l. 1. non procul ab initio hanc sententiam affirmat. Idem facit Chronicorum Venetorum Anno 1640. Italicè editorum Auctor cap. 1. Sed &Auctor dello sequitanio aella liberta Veneta, accuratissimus censor &observantissimus antiquitatis, brevissime dicit c. 1. Tanno 421. che fu Panno della fondatione. Favet huic sententiae Nauclerus &Helvicus. Calvisius, ut diximus, in 429. Onuphrius in 430 rejicit. Donatus Janottus utramque de Anno 421 &456.