# Theatrum cometicum 86.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 86.1 to 86.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/86.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/86.1

IMINI ME astris, Modestia Glorist. mirum maximè ἀρcat. Emuten sicimii & Auctoris antiarum censensus, & anior singularis. Mortalitatis legi omnes sunius subjecti. * Hamo, fragilitatis exemplum, incunstantiae imago, stos, uiDr, umbrae somminum satiare famem poteram, ita ut haec voluptas caro mihi constiterit, dum aliquot M. Florenos coëmendis libris prodegi, qui post mortem meam fortè magis blattas tineasque, quàm haeredes meos pascent, qui alia amare pro libris poterunt. quos ego inter primaria vitae oblectamenta semper habui. Spero autem quamprimùm perfectum erit opus vestrum, ad me quoque exemplar aliquod commeaturum, si vivo. Polonicarum autem rerum quae facies, quae confusio? Si Lithuani illum eligerent quem nollent Poloni, quid facerent isti? Fieretne Aquila vestra biceps, ut nostra? Faxit Deus ne multiceps etiam fiat, & praeda plurium vulturum ipsi insidiantium. Ego exitum illarum rerum cum desiderio expecto. Infelices gentes, quae exteros in finum tanquam angues ita recipiunt, ut deinde ex arbitrio eorum dependere cogantur, velut nervis alienis mobile lignum. Id nunc prae caeteris experiuntur Germania, Polonia Italiaque. Benè Valeat. G. D. Vestrae Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. llique Hamburgo satisbonam die 2. Maji 1665. Uibus potius verbis in fronte epistolae hujus utar quàm illis Horatianis: Cur me querelis exanimas Tuis? quibus aegrotum compellat Maecenatem suarum Grande decus columenque rerum. Cum enim & ego Illustrissimam D. Vestram studio, affectu & munificentiâ in literas earumque cultores Maecenati supparem esse sciam, eandemque pluribus nominibus sibi me devinxisse & devincere continuò, agnoscam, sine magna animi commotione & cordolio non legi illa, quibus Illustrissima D. Vestra morbi sui pertinaciam & in visceribus radicatam vim malignam, ideoque labascentem tanto sub pondere valetudinem patheticè describit. Caeterùm apparitio Cometarum ne terreat eam. Novit enim optimè Viri Sapientis in ipsa quoquè astra, quam docto suffragio hocce quod adjungo, Clarissimus D. Busmannus Med. & Phil. Doct. asserit, dominandi & cuncta in usus suos convertendi facultatem. Novit & officium Viri Sapientis, fortis & Christiani cuncta modestè ferre, & sese divinae voluntati per omnia submittere. Quod quidem saepè in tot Illustrissimae D. Vestrae literis testatum habui. Ita ut nisi aliter, hoc certè respectu dicere de utroque nostrûm cum eodem illo Horatio possim: Utrumque nostrum incredibili modo Consentit astrum.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
