# Theatrum cometicum 86.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 86.5 to 86.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/86.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/86.5

Caeterum cum utrumque nostrum humanae conditioni & legibus mortalitatis subjectum esse meminerim, nollem Illustrissimam D. Vestram ad metam fatalem me praevenire, vel me Eandem, nisi post plura annorum lustra illuc sequi: Verumtamen, si ita immutabilis divina tulerit voluntas, ut Illustrissima D. Vestra quod veretur ipsa, praecedat, dicendum cum eodem Horatio mihi erit, aliisque Amicis, sincero studio Illustrissimae D. Vestrae addictissimis ibimus, ibimus Utcunque praecedes supremum Carpere iter comites parati, cum scilicet ordo sequendi serius, citius nos tetigerit. Hâc enim lege lucis hujus usura nobis est concessa. Ita novimus, videmus & sentimus in nobis aliisque quotidie * nos esse imbecillitatis exemplum, arboris folium, temporis spolium, fortunae pilam, tenerrimum & breviusculum flosculum agri, inconstanriae imaginem, calamitatis trutinam, umbrae somnium, sicut inter alios Pindarus canit, velut ex Lipsio (cui nuperis literis principem quoquè in Republica literaria locum tribui, ita hîc quoque conspiramus sententiis) Illustrissima D. Vestra adfert, vitrum, bullam, nihil. Nempe & humana cuncta nihil, vel certè fumus aut simus aut funus sunt.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
