Latin
869.1 to 869.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 869.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vale Hamburgo Roterodamum die VIII. Decembris CIƆIƆCLXV. JUsto diutius oberravit, vel alicubi obhaesit epistola Tua xv. Novemb. Gregor. mihi verò v. Decemb. reddita. Iram tanta mora mereretur, si illam hac de caussa capere liceret. Distulit Cunctator, quisquis ille est, gaudia nostra, quorum copiam omnis humanitatis plena epistola illa Tua attulit. Non perdidit illa tamen gratiam nec valorem apud me, qui semper rerum magis nomenta, quàm circumstantias aestimo. Rem me Tibi gratam, misso mea Curtium epistolae exemplo, fecisse, multum mihi gratulor. Tantò magis quòd qualescunque rationes meas, in mediis occupationibus natas, non tantùm loni &aequi consulueris, sed &aliquid ad rem facere judicaveris. Spero me medio tutissimum iturum. Cometas enim, aliaque signa caelestia nec temnen sa, nec timenda, sed tamen mente piâ contemplanda, &in argumentum vir lulis ducenda esse, pro virili probo. Scio plerisque, &ferè omnibus jam olim plucos si excipias, aliam fuisse mentem, pro eademque etiam nunc plures, illuc praesertim, quod notas, genus irritabile vatum, tamquam pro focis &aris cerure. Video, quod majus est, eosdem illis qui vel latum unguem à trita illius spinionis semita discesserint, gravem dicam impingere, diem dicere, impie ntis accusare, &,si fieri possit, igni &aqua interdicere velle. At verò hoc il est iniquius. Non enim ideò ullâ impietatis suspicione onerandi sunt, qui etsi Cometis &aliis astris omnem, minimum illam ad actiones humanae voluntatis se extendentem, operandi vim adimant, eam tamen Deo reverenter fibuant, eundemque illorum auctorem &rectorem venerentur, naturalium ferum cursum non impeditum relinquendo, eidemque &siderum speciatim sursum &directionem tribuendo. Adeò nempè proclive est insontes quoque suspicionem trahere, &bonam eorum existimationem immeritâ criminatiode gravare! Ego spero satis me Tibi mentem meam literis die 111. Novemb. sitis probasse: quas vix credo Te, cum illas Tuas scriberes, accepisse. Nullam tim earum, nullam &rerum iis contentarum mentionem facis. Auget suspi tonem turbulentorum horum temporum conditio. Nolo tamen male opinari, Sed uletiam ominari: malo potius benè sperare, hoc enim longè gratius est. nunc paucis repetere juvat, me nec astris omnem vim in inferiora influenum, nec speciatim Cometis tristium praesignificationem adimere.