Latin
87.1 to 87.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 87.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
*Atque ita satis amplum exercendae patientiae &constantiae, in tanta rerum humanarum inconstantia, &adversorum nos undiquè prementium turba, habet campum industria. †Quae meritò Lipsium aliosque Viros egregios imitandos ubi opus est, sibi proponit. Non sinè debita tamen circumspectione id facere eam convenit. Nam &magni quique Viri magna habuerunt vitia. Certè in Lipsio (quod non animo obtrectandi, cùm tàm ignobile &foedum vitium non tantum virtuti &aequitati, sed &humanitati ipsique civili societati inimicum prorsus à me alienum sit, sed rei literariae commodis undiquè providens, monere debeo) Henricus Stephanus, Vir &simul Typographus Doctissimus, lib. de suspecta Lipsii latinitate, multa, &Gerardus Joan. Vossius, nostri seculi Varro &alter Aristarchus, quaedam notat. Quod tantopere experimenta meae industriae in opere illo sese exserturae Illustrissimae D. Vestrae placeant mihi gratulor. In quam rem hodiè quoque Clarissimi &Nobilissimi Heinsii literas accepi. Non quidem ullo ambitionis pruritu laboro. Sentio tamen à Viris laudatis laudari pulchrum esse virtutis prae mium. Haec profectò laus omnes ingenii &industriae meae nervos intendet, ne eâ planè indignus inveniar. Adscribo autem singulari Illustrissimae D. Vestrae favori, quòd cum publicae occupationes &imbecilliores corporis vires multorum, alioquin egregiorum virorum, commercium literarum linquere imperarint, mecum id assiduò, &suâ quidem manu, exerceat. Quae quidem etiamnum bonitate characterum, non tantùm illâ stili eximiâ, se commendat. Atque illa quidem fateor est non infimum literati hominis placere in vita civili studentis, ornamentum: quicquid dicant illi, quos ignavia quaedam propria vel parentum ac praeceptorum in malè pingendis literis accusat, ita ut saepiùs ego optare necesse habeam, ut ipsi ad me literas deferant &perlegant. Nequè verò dubito hîc quoque naturale vitium inhabilium meliori curâ &industriâ exercitatione, sicut aliàs fieri videmus, facilè emendari posse. Adeò instructam supellectilem librariam praeclaris &preciosis ingenii monumentis refertam, sed &Clarissimum Rautensteinianum nomen genuino carere successore ac haerede, est quod publicè privatimque doleam.