# Theatrum cometicum 875.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 875.1 to 875.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/875.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/875.1

asperae idonea colligere, & in usum convertere. Magis nos persecutorum, nostrorum dico popularium, sui nostrique, avitae libertatis ac communis patriae sdeique publicae oblitorum, quàm nostra propria mala angunt. Deus enim quod Sole meridiano clarius est, paternam nostri curam gerit, eos verò poenis nagis magisque ad recipiendam meliorem mentem urget. Quot & quantis norbis Respublica illa laboret & quibus remediis hi sint curandi, cordatè & uncerè duo libelli, forte jam à Te visi, haud ita pridem, ut apparet, in lucem missi, docent. Alter titulum praefert: Moriens Polonia: alter verò, Morieni Poloniae servandae ratio. Haec ut accepta sit genti meae & efficax, precor ex nimo. Nunc ad reliqua literarum Tuarum capita venio. Clarissimum Hevelium uitiorem feci, quendam Typographum velle Prodromum ejus Cometicum denuò edere, nec tamen firmum satis in proposito perstare. Nollem id inscio invito auctore fieri. Sed responsum ejus super hac re exspecto. Hoc qualeunque fuerit, Te non latebit. En Tibi exemplum epistolae quae perierat quod quia statim describi non potuit, ideò nec has literas statim mittere, ex quod scriptae sunt, potui. Quod Tibi tantum placuerit Vissovatiana epistola, pudeo. Est certè Vir multae eruditionis & eximiae pietatis. Epistola illa velim idme redeat. Gratulor etiam mihi Tecum de orio Sapientis ejusque Christiasi, benè convenire. Vale Vir Humanissime, & meâ operâ, si quà fortè usui l, liberè utere, ac mihi porrò faveHamburgo Roterodamum die 11. Maji Gregoriani 1666. Ostquam officio erga Te meo ultimis literis ad Te die 16. Aprilis datis ritè defunctus sum, & responsi Tui vicem exspecto, nihil habeo scribere, paeter pauca, quae adjungo, à Clarissimo Heinsio die 21. Aprilis scripta. Haec super ad Te mittere non potui ob varias & assiduas occupationes, quae me um distrahunt. Quae caussa est, ut vel silentio vel breviloquentiae aliquansper indulgere necesse habeam, donec opus meum absolvatur. Heri à Claissimo Heinsio accepi, Illustrissimum Rautensteinium Holmiae gravi morbe itari. Graviter doleo vicem communis amici, eique vitam longaevam & felie precor, utpote Viro ad colendas bonas artes & amicitias nato: Tibique i, Humanissime Vir, quem ei supparem esse novi. Roterodamo Hamburgum prid. Kal. Jun. 1666.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
