# Theatrum cometicum 879.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 879.1 to 879.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/879.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/879.1

Communis Amici Illustrissimi olim Rautensteinii, praematurum votis & opinione nostra excessum te dolere, & dum vivis ac spiras, mecum doliturum esse (non facilè enim Virum in tanta dignitate positum, & tot publicis negotiis obrutum, tàm diligenter privatae amicitiae jura colentem inveniri posse, mecum, credo, fateberis) non dubito. Pergratum itaque mihi est, quòd spem de lesso vel epitaphio memoriae tanti Viri & talis Amici dicando feceris. Id & viduae relictae fore perquam gratum, ne dubita. Imò verò ut id à te, Nobiliss. & Cl. Viris Heinsio, Pastorio & Titio, exorarem, nuperrimis literis à me petiit. Tum verò, ut brevius epitaphium saxo sepulchrali incidendum componerem. Quod cum piis ejus precibus & defuncti memoriae negare non potuerim, ad Te mitto & dijudicandum exhibeo, exemplum ejus ac Viduam antequam abs Te responsum accipiam, non missurus. Velim itaque quam primùm id expedias, & quae dives ingenii tui vena dabit, adjungas. Vult enim illa cuncta simul typis publicis, ne officio erga amantissimum maritum desit, manda. Quod de epistolis Grotianis addis, commendatum mihi est. Vale. Roterodamo Hamburgum die xxv. Septembris CIƆIƆCLXVI. AObilissima Illustris Rautensteinii vidua, dum funebria Amicorum officia exorat, consecratura aeternitati memoriam defuncti gloriosè mariti, sociatis Vilorum celebrium laboribus, cogit me angustas ingenioli infeliciter exercitati copias tircumspicere: è quo cum nihil prodire possit tantis dignum virtutibus & amore, quo nos invicem religiosè complexi sumus, flagrantissimo, dabit veniam heroicae mentis domina, si mea, tenuitatem officiosam testantia, comparere non patiar inter restructa à clarissimis Viris monumenta: quae ut temporis injuriâ sunt majora, ita immortalitatem apud nos gloriosissimo nomini conciliare sola possunt. Confiden sissimae enim audaciae est, cantu strepere aversis Musis condito, ubi poëtae audiunfurpridem hunc titulum seculo depraedicante commeriti. Privatim legi non abquo, excusari solitus ab iis, qui me norunt ab ista ambitione ex justo publici lectoris netu & inexasciati carminis conscientiâ, alienum: in ora populi typis evulgantibus fitrudi in suspiciendo vatum comitatu, meae non convenit, ut quàm simplissimè loquar, modestiae. Ad latebras itaque suas damnabo, quae istam lucem ferre non posunt, nisi cum certissimo Authoris Icaria tentantis periculo, & tamquam de palma tum eximiis poëtis, & ad condiendum aeternitatis sale carmen, id est, natura & arte micè conjurantibus consummandum, certaturi ausu vanissimae temeritatis pleno.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
