Latin
883.1 to 883.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 883.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Is etiamnum asserit nullum in caelo novum Cometam ab illo verno visum esse. Eadem &Clarissimi Büthneri Mathematici Dantiscani, à quo itidem heri literas accepi, mens est. Hodiernae Heinsianae nullam expetitae jam pridem assertionis Rudbeckianae de novo Cometa spem faciunt. Hinc vides me de isto argumento, quod tractandum sulcepi, cum Viris doctis assiduum conferre. Unum porro reliquum est quod Tibi, Vir Clarissime, referre debeo. Constitueram apud me circa Kalendas anuarias non solùm Vos compellare literis, &felix novi anni auspicium plunumque annorum prosperitatem vobis precari, sed &trimestrem natalem dytae Vestrae Academiae, quae Serenissimi &Munificentissimi Principis, qui tam praeclarè fundavit, laudes cum seculorum aeternitate conjunget maximas, solemniter celebrare apud Vos, &in signum devoti animi Prodromum Comesicum Hevelianum atque Cometam Kirstenianum, Honori Heveliano dicatum pro strena mittere, communique usui vestro consecrare. Sed praeter mortem domini Watsonii, quâ doleo, varia obstiterunt promtae menti id officii assisuo volvendi. Ecce verò nunc vota ritè concepta exsolvo, &,quae jam diu robis destinavi, Tibi sisto. Nullus dubito Vos pro humanitate &benevolensia, quae vel maximè Viris literatis convenit, &votum sincerum (quod rite nondum elapso Januario Juliano, nisi Watsonius, ad quem literas destinaram, vivis sublatus fuisset, exsolvissem) &munus Auctorum &argumenti laude meo voluntario erga vos studio se commendans gratum habituros. Quae ad arginem &in textu Prodromi correxi, volente Auctore id me fecisse testor. sale diu &prosperè. Kilonio Hamburgum XIV. Kal. Novemb. Juliani MDCLXVI. Generose Domine, Fautor Honoratissime! Iteras Tuas Mathematum Professori Academiae Kiloniensis tradendas, spectabilis quondam Facultatis Philosophicae Decanus Beat. Memor. mihi, upote cui à Serenissimo nostro Nutritio ac Principe munificentissimo haec spar abenignissimè commendata est, obtulit, ex quibus abundè benevolus Tuus AAcademiam nostram affectus videre est, dum mihi homini in his regionibus uto, &tibi adhuc incognito, dextram injicere, &ad sententiam de Cometa in flendidissimis, quae cogis, comitiis, dicendam, amicâ humanitate invitare lud subdubitas.