Latin
887.1 to 887.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 887.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Novi autem artificem, qui nitidissimas figuras Buxo tam exactè incidit, ut vix aeneis palmam concedant. Tria adjeci schemata à jam dicto artifice nuper elaborata. Mitto quoque Dissertationem de Mun do, &Programma de Milite Mathematico, ex quibus conatus meos in promovendo studio Mathematico quadantenus perspicere potes. Quae ut aequi bonique facias, est quod rogo Hamburgo Chilonium die 9. 19. Novembris 1666. Gregiam facilitatem &benevolentiam erga me declarasti tàm promto Eundique humano ac officioso responso, quod hodie accepi. Tuam ego in juvanda re literaria &exornanda tàm Academiâ vestrâ quàm Spartâ tuâ dexteritatem, quam docta haec scripta mihi missa, quae pro temporis angusti ratione percurri, loquuntur, veneror: Tuum verò erga me affectum exosculor. En Tibi breve responsum, &ab occupato, &à non satis rectè valente datum. Schemata Tua cum desiderio expecto: tùm quae memoriae Rautensteinianae mea gratiâ promisisti. Stellae tempore Nativitatis Christi à Magis visae in opere meo aliquoties memini. Cumprimis in Historia Cometarum, ubi eam inter Cometas posui, multorum Virorum doctorum, Origenis vestigia sequentium, sententiam secutus. Sublunare fuisse phoenomenon motumque habuisse insolitum, palam est. At nosti quosdam etiam Cometas infra Lunam ab iis poni, qui reliquos caelo intulerunt. Figurae meae omnes aeri inciduntur, &nitidè quidem, atque, quantum me absente, omnem tamen industriam adhibente, fieri potest, correctè, ideo non exiguo sumtu. Vestro artifici feliciter Chalcographos imitantem industriam gratulor. Vale. Kilonio Hamburgum prid. Idus Decembris 1666. Oram in responsione admissam ne quaeso sinistre interpretare. Variis enim negotiis impeditus illam adhuc differre coactus sum. Duo jam schemata mitto, reliqua cum Carmine Rautensteiniano sine mora secutura promitto. De stella Nativitatis Christi tempore visae, sequentia notatu digna fuisse hariolo v nempè illam primum apparuisse eo tempore, quo annunciata est conceptio Joanmis Baptistae. 2. Tempore annunciationis Mariae per Gabrielem factae, novo lumine insigniter auctam esse. 3. Tempore Nativitatis Christi summo splendore mbutam novum assumsisse motum. 4. Magos à primo apparitionis tempore observationibus institutis in naturam ejus inquisivisse. 5. Non tantùm Scriptis Daielis, sed etiam somnio divino edoctos fuisse de itinere, nova stella praeeunle, suscipiendo. 6.