# Theatrum cometicum 887.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 887.5 to 887.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/887.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/887.5

Fideliter ipsos inhaesisse itineri à nova stella monstrato, quoad limites Palaestinae attigerunt, tum enim plus rationi humanae, fidentes, neglesto duce caelesti, ad Metropolim Hierosolymam contenderunt, ubi perceptis saticiniis de loco nativitatis, errorem agnoverunt, & Bethlehemum se conferre detreverunt, quo facto veterem ducem summo cum gaudio receperunt, & tandem ad stabulum Bethlehemiticum pervenerunt, ubi historiam conceptionis & nativitatis à Maria expositam cum observationibus suis conferentes, summam Sapientissimi & Omnipotentis DEI benignitatem admirati, monente Angelo per aliam viam ad suos reversi sunt. Nisi enim tempora haec apparitionis, quae diligenter scrutatus esse dicitur Infanticida in V. 7. hoc modo explicentur, vix ntio reddi poterit, cur non tantùm bimuli sed etiam natu minores occisi fuesint, secundum V. 16. Sed vale & favere ne desine. VVVVV 2 Hamburgo Buxo incisa figurae vix cedunt AMEM. Reyberi opuscula Matheamatica. Landes ejus Auctor calibras. Stella Magarum cur Comeris arring sendia, SIELEA Magorum biflorinla à Reyberi composita. Hamburgo Chilonium die 25. Decemb. St. V. 1666.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
