Latin
XXXIII
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 889-3
Unproofread scanNot analysed yet
malè passim scribitur) Philadelpho Rege, quae Calvisii quoque sententia est, deprompta ex Reineri Reineccii Syntagm. parte 3, qui pag. 67. illum sub Ptolemaeo Philadelpho collocat, iisdem ferè verbis. Loquor de Hipparcho illo Niceno sive Rhodio, qui Abrachis à Joh. Stoeflero vocatur, si is Hipparchus est, ita ab Arabibus dictus, ut Conradus Gesnerus putat in Appendice Bibliothecae, cujus Ptole naeus, Plinius, Suidas &alii mentionem faciunt. Vide plurib. Vossium de Maihes. naturâ &constitutione p. m. 158. §. 4. 5. 6. Suidas utitur voce ὕπατος, quae spud Graecos Romanarum rerum Scriptores Consulem notat, unde ὑπατια scilicet νομίσματα, de quibus consulendus Meursius in Glossar. Gr. barb. pag. 588. τύπατος illis Proconsul est. Sed obscura φρασιs est: vivere sub Coss. Certè, si hic Coss. Regibus opponuntur, est illa temporis notatio nimis generalis. Neque quid ibi velit hic loquendi modus, ex Fastis Consularib. Sigonianis eruere possum. Iner Graeculos usitatum credo, in antiquis reperiri vix puto Scriptoribus. Neque in libro, qui Notitia Orientis &Occidentis inscribitur, quod sciam, aut Curopalate lic sermo occurrit. De nummis antiquis ita interdum loquuntur: Est nummus Consilaris, Regius &sic porrò, sed qui ita loquuntur, primo intuitu ita pronunsant, postea verò, re benè perspectâ, accuratiores notiones formant &rem nelius distinguunt. Vixit igitur secundùm Calvisium, &floruit Anno Mundi 565. idem, si is est, observavit Anno M. 3791 &3792. aequinoctium auctumsile. Nego, Calvisium hunc Hipparchum, sub Anno Mundi 3791. collocare, Id hoc puto illum indicare. Is Hipparchus, qui teste Plinio lib. 11. cap. 11. lat. Hist. Solis &Lunae, vel ut loquitur, utriusque sideris cursum, in sexcentos linius praecinuit, is ipse, sub Ptolemaeo Philadelpho Rege, Anno Mundi 3665. mens florensque, praecinuit, ut Plinius loquitur, vel observavit, ut Calvi sus ait: in suis sequentium annorum Ephemeridibus, aequinoctium autumnale AA. M. M. 3791 &3792. ut Dav. Origanus, circa hujus XVII. seculi initium florens, Solis eclipsin Anno 1654. observavit. Hactenus de Calvisio, nunc de Milichio. Non probat Milichius loqui Plinium lib. 11. cap. 26. de Cometâ Bobet Plinium loqui 1. de Cometa. 2. de illo à Senecâ descripto. Inscriptio tertè hujus capitis XXVI. Plinii l. 2. Hist. Natur. non est de Cometis, ut praeiedentis capitis xxv. Probet ex Ptolemaeo Hipparchum 178. annis post mortem Alexandri M. vixisse, quod p. 271. affirmat, quem tamen, circa Ann. 40. post mortem Alexandri, eo tempore, quando Romani bellum gesserunt cum Pyrrho Rege, vixisse scribit, p. 134. Multa dicit, sed pauca probat. Haec est, hodiè VVVVV 3 quidem Capelli a Hipparcha sententia, Hipparchi Astronomi r, patria, cognomen. Hypatas quid