# Theatrum cometicum 894

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, RUDOLFUS CAPELLUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/894
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/894

Ideo Cometarum phoenonim aliaque coeli signa, ut non timenda, ita nequaquam temnenda; sed ut in menta & incitamenta virtutis contemplanda esse toties repeto, inculeo & geo. Hâc mediâ viâ spero me Tuum, Vir Doctissime, & aliorum Tui similium virtuti & libertati amicorum adsensum consecuturum esse. Caeterùm qui Ben quem allegas, meridiani iique matutinis oppositi Cometae fausti putantur? An zaldus ex Porphyrio Lunares Cometas in occasu esse omnium bonorum praenicios refert. Keckermanus Cometam Lunarem ab aliis prorsus omitti & tollia aliis diversicolorem poni: Jovialem verò bona quoque ferre ex Cardano adin Eidem Cometa ad occasum tendens optimam & temperatam anni constitum significat ex sententia Porphyrii: ex mente verò aliorum clandestinos mome bella civilia, referente eodem Keck. Verùm is Lunares Cometas, ut & ad Austum tendentes, mala ferre ait. Hinc videmus & Astrologos ab se ipsis hic dissent, & Cometas non omnes, sed quosdam tantùm, nec per se sed ex accidenti, a ratione scil. sitûs, motûs vel coloris, tristia portendere. Bonfinio & Insten Tuo non amplius assiduo, ut ante hac utor: aliquando tamen eos inspicio, Ia fretus Tuâ benevolentiâ utrumque ad exiguum tempus retineo, Sifardumem Tuamque facilitatem in juvandis meis conatibus celebro gratus. Valedissiter ac constanter fave Tui studiosissimo

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
