Latin
899.1 to 899.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 899.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quemadmodum ex Justino, Floro, Plutarcho, Zonara, Orosio, aliis, colligere est. Verùm hanc suam Milichius sententiam videtur postea in Notis ad Plinii caput 26. vel tacitè correxisse, vel inscienter eidem contradixisse. Eo enim loco Hipparchum scribit vixisse annis post mortem Alexandri 178. hoc est, Urbis conditae 607. Est verò is annus 144. ante Christum natum, quo tres teleberrimos Roma vidit triumphos, L. Mummii de Achaeis, Q. Caecilii Metelli Macedonici de Pseudo-Philippo, Scipionis Aemiliani de Carthaginensibus. Res nota è variis. Quòd si haec sententia vera est, ut omnino est, conssequitur, Milichium aut parùm memorem fuisse illorum, quae de 40. annis paulò antè dixerat, aut intellectum ipsi inibi alium Hipparchum, aut illa de Hipparchi aetate praeter mentem Milichii ab alio adjecta esse. Ego non pugno, quodnam sit optimum aut verissimum: illud tantum dico, quod taceri non debet, Hipparchum, quem &ἄνδρα φιλαλίθη (Virum veritatis amantem) Ptomaeus Almagest. lib. 3. cap. 2. &Plinius lib. 2. cap. 12. consiliorum naturae parscipem, vocant, sub Ptolomaeo, non Philadelpho, sed Philometore vixisse Cujus quidem affirmationis argumenta maximè illustria inquirentibus omnique nie ingenii contemplantibus ostendunt se &occurrunt apud Ptolemaeum Alnagest. libris tertio &quarto. Iis enim libris Ptolemaeus sex ab Hipparcho tra ditas Aequinoctiorum autumnalium, trium verò vernalium observationes anotavit. Quibus lectis atque intellectis, ignorare non possumus, floruisse Hippirchum ab anno U. C. 590. Mundi 3787. ante Christum natum 161. (quo ipso anno Ptolomaeus Philometor Romam venit petendi auxilii caussa) usque annum Mundi 3823. ante Christum natum 125. qui est centesimus nonagesimus septimus à morte Alexandri, juxtâ Helvicum. Eam porrò copiam argusentorum, quam constructam dictis libris apud Ptolemaeum adspicimus, connuò in lucem protulissem, &suo quodque loco collocatum annis Mundi, Ur& Christi accommodassem, nisi id jam ante me factum esset ab hominibus mnium doctissimis, qui genus hujusmodi disputationis semper amaverunt. In sis sunt, Peravius de doctr. l. 4. c. 26. pag. 364. &lib. 13. ad ann. period. Jul. 152. seqq. &Calvisius in Chronolog. Illis igitur, quos dixi, annis fuit Hipuchus: cujus observatio prima Aequinoctii autumnalis, facta anno 17. tertiae tundum Calippum periodi, ut Ptolemaeus annotat lib. 3. cap. 2.