Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 90-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. vlo vnii RRatisbonâ Hamburgum die 30. Aprilis 1665. iglobi putri CRatulor Cometam Generositatis Vestrae luculentam de variis rebus notitiâ dignis mecum conferendi praebuisse occasionem. Ut id dicam, faciunt &postremae ejus literae die 22. hujus mensis scriptae, satis, ut &aliae hoc tempore, longae &proinde gratae. Vellem ut &vires mihi sufficerent &tempus, quò ritè iis satisfacere queam. Approbo autem omninò Generositatis Vestrae philosophandi modum, &video eandem magno nisu ad pristina illa studia juventutis redire, &in hac virili aetate majori cum judicio &fructu illa recoquere, quae juvenes legimus &vix intelleximus. Quod est pleno gressu ferri ad illa Edita doctrinâ sapientum templa serena. Mihi idem animus esset, si tempus. Nunc adspicio quotidie libros: vix inspicio. Dogmata autem olim ex iis hausta ipso vitae usu &experientiâ, gravi saepè &asperâ magistrâ, jam comprobo. Utinam ad aeternam salutem! Dicam ebrietati in Germania scribere, arduum est, fateor: necessarium tamen. Atque utinam omnes qui praesunt, eam severis legibus proscriberent, &sub infamiae poena interdicerent! Sed haec optanda tantùm sunt, non speranda. Cum verò &apud alios populos increscat ebrietas, eò magis persequenda &eradicanda est. Librum autem Generositatis Vestrae de Cometis, his &ejuscemodi aliis aureis sententiis refertum esse planè non dubito, eoque magis eundem suo tempore videre gestio, &meritò haec &alia ejus generis virtutis amantibus proponi judico. Utinam verò in hoc depravato &perverso seculo mercedem tot laboribus dignam Generositas Vestra inveniat, &campum ubi occupet cum suo &publico fructu egregias animi &styli dotes! P. Curtio nudiustertius ea denuò significavi, quae Generositas Vestra desiderat: quid mihi responsurus est, statim communicabo. Vereor autem hominem senectute &aliis quae interveniunt, reddi cunctabundum. De Ingolstadiensibus Observationibus verò alibi quoquè inquiram, ut hoc etiam ad desideratum Generositatis Vestrae opus conferam G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor