# Theatrum cometicum 90-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/90-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/90-2

STANISLAUS LUBIENIETZKI. vlo vnii RRatisbonâ Hamburgum die 30. Aprilis 1665. iglobi putri CRatulor Cometam Generositatis Vestrae luculentam de variis rebus notitiâ dignis mecum conferendi praebuisse occasionem. Ut id dicam, faciunt & postremae ejus literae die 22. hujus mensis scriptae, satis, ut & aliae hoc tempore, longae & proinde gratae. Vellem ut & vires mihi sufficerent & tempus, quò ritè iis satisfacere queam. Approbo autem omninò Generositatis Vestrae philosophandi modum, & video eandem magno nisu ad pristina illa studia juventutis redire, & in hac virili aetate majori cum judicio & fructu illa recoquere, quae juvenes legimus & vix intelleximus. Quod est pleno gressu ferri ad illa Edita doctrinâ sapientum templa serena. Mihi idem animus esset, si tempus. Nunc adspicio quotidie libros: vix inspicio. Dogmata autem olim ex iis hausta ipso vitae usu & experientiâ, gravi saepè & asperâ magistrâ, jam comprobo. Utinam ad aeternam salutem! Dicam ebrietati in Germania scribere, arduum est, fateor: necessarium tamen. Atque utinam omnes qui praesunt, eam severis legibus proscriberent, & sub infamiae poena interdicerent! Sed haec optanda tantùm sunt, non speranda. Cum verò & apud alios populos increscat ebrietas, eò magis persequenda & eradicanda est. Librum autem Generositatis Vestrae de Cometis, his & ejuscemodi aliis aureis sententiis refertum esse planè non dubito, eoque magis eundem suo tempore videre gestio, & meritò haec & alia ejus generis virtutis amantibus proponi judico. Utinam verò in hoc depravato & perverso seculo mercedem tot laboribus dignam Generositas Vestra inveniat, & campum ubi occupet cum suo & publico fructu egregias animi & styli dotes! P. Curtio nudiustertius ea denuò significavi, quae Generositas Vestra desiderat: quid mihi responsurus est, statim communicabo. Vereor autem hominem senectute & aliis quae interveniunt, reddi cunctabundum. De Ingolstadiensibus Observationibus verò alibi quoquè inquiram, ut hoc etiam ad desideratum Generositatis Vestrae opus conferam G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
