Latin
91.5 to 91.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 91.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
ex discordia Anthemii &Ricimeris Roma in augustias famis &calamitatem pestis conjecta, mox à Ricimere capta, direpta &foede lacerata est. Anno 472. Vesuvii incendium, post illud belli civilis, omnem Europam minuto tinere cooperuit. Anno 473. Ostgothi Italiam &Illyricum invaserunt, Westgothis se junxerunt, &sic demùm res suas in Gallia &Hispania magis firmarunt. Hinc victis Sarmatis Romanorum provincias diripuerunt, eosdemque iterum Anno 474. aggressi sunt, ita ut in Galliis bellum acerrimum Anno quoque 476. fuerit gestum. Odoacre vero Rege Anno 477. terrae motus per dies 40. Constantinopolin quassavit. Bellum inter Francos &Saxones gestum est. Hi ad petendam pacem compulsi. Illi Alanos ex Gallia exturbarunt, rege Clodoveo, qui victricium armorum potentiâ &famâ tosam Europam replevit. Anno 484. Huncricus in Africa haeresi Arianae patrocinium praebens, dissentientes gravissimè persequi coepit, ut describit Victor, &ex eo Sigopius aliique: ut ita persecutio illa, quae postea Anno 490. recruduit, ab Alstedio huic Cometae tanquam singulare quid eum respiciens tribui non debuerit. Anno 485. Clodoveus victo &occiso Syagrio, illius Egidii filio, reliquam Galliae partem, quae Rosianis adhuc parebat, tenente, Romanos, qui eam per Fabium Max. &Fabricium luscinum aliosque duces domitam, à C. Julio Caesare subjugatam tenuerant, omni in eam imperio exuit. Odoacer quoque Anno 487. Rugiam Norico vicinam occupavit &vastavit, &mox Rugos omnes in Italiam transtulit. Longobarbi verò Rugiam vatuam occuparunt. Theodoricus Amalus Ostgothorum Rex honoribus à Zenone Im* Reinecc. in familia Seleucid. †Aimoini Supplem. I. 5. c. 44. Serres in Ludov. V. &Hugone. Petav. Rat. Temp. p. 1. 17. c. 16. &19. Mich. Ritius de regib. Franc. II. in sine, &l. 2. in principio.