# Theatrum cometicum 911.1-5

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 911.1 to 911.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/911.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/911.1

Ab hoc tendebant radii tres, literam T quodam modò referentes, quorum duo portionem iridis referentes in una quasi recta linea vel arcu circulari jacebant, & quidem alter in occasum brumalem ferè directus ab angulo supra dicto austrino versus partem turris occiduam paululum declinabat ad Boream, alter verô tantundem ab angulo boreo versus partem orientalem in Austrum ferè. Maximè verò conspicuus fuit orbis ille intermedius, obscuriores autem ab eo tendentes radii, velut à Cometis cauda, nisi quòd radii isti in diversas mundi plagas porrigerentur, & latitudo eorum non modò non excesserit, sed ne quidem omnino aequaverit orbis diametrum. Hi radii circa finem in mucronem fastigiati erant, & in cuspidem, velut disparituri, desinebant. Radius tertius in occasum aestivum ferè tendens, ab orbe medio globum magis compactum referente, reliquis velut perpendicularis, penè ad angulum boreum versus partem occidentalem turris, caeteris videbatur pallidior & lucidior, minus coloribus distinctus, praesertim in productione paulo longius ab orbe intermedio. Sol momento primo apparitionis meridianum pertransierat ad mensuram oculorum judicio tertiae circiter parti quadrantis aequalem in circulo, quem Sol to die describere videbatur. Orbis hic paulò propior horizonti quàm Soli, sicque ab eo circiter unius signi paulò plus portione distare, centrum verò Solis, orbis illius & oculi, triangulum Scalenum, cujus latus maximum referebat oculi sistantia à phoenomeno, minimum oculi à Sole distantia, efficere videbatur. Duravit hoc jucundum sanè phoenomenon sesquihorae circiter spatio, ex quo quidem à nobis animadversum est, satis conspicuum & distinctis coloribus ocullus ad se trahens. Sed ultra duas horas cum dimidia ab initio apparitionis, vel potius observationis nostrae (poterat enim longè prius, nobis cibum capientibus, apparuisse) vestigia illius satis notabilia fuêre. Denique, quod diligenter, nec sine admiratione & delectatione observavimus, prout Sol paulatim ad octasum tendebat, ita phoenomenon nostrum eadem ferè proportione secedere sidebatur in occasum & boream, sive in occasum aestivum, ut tandem, cum ujus vestigia tantum incipiebant apparere, circiter decem vel 12. gradibus à urri distare & ferè medium locum inter horizontem ac turrim occupare videsetur. Caelum toto illo pomeridiano tempore fuit sudum & considerando phoenomeno aptum, nubeculis, claris tamen, hîc & illic dispunctum, quarum quae phoenomeno propius accedebant, semper longiores se exhibentes, in latitudisne verò decrescentes rubicundo purpureoque tingebantur colore.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
