Latin
STANISLAUS LUBIENIETIII
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 913
Unproofread scanNot analysed yet
Clarissimus Hevelius, cui pro jure amicitiae singularis, quae ad me de ejus causa scripseras, communicareram, non dissimulavit in litteris die 19. Martii scriptis, injuriam quandam sibi hac in re fieri, quod ex adjuncto illarum apographo, quod pari aequitate eiga Vos utens Tibi mitto, melius intelliges. Aequum omninò est, non tantum praeclarorum ejus de re Astronomica meritorum haberi rationem, sed &controversiam hanc inter eum &Clarissimum Auzutum exortam ita dijudicare ut utraque pars aequo jure gaudeat, ac tandem pro veritate, quâ ut nihil est divinius &melius, ita nihil nobis antiquius sit oportet, decisio fiat. Atque id los quoque facturos dubitare non licet. Habet autem urbs Gedanensis praeter fevelium &alterum Senatorem Joannem Heckerum, de studio Mathematico, praesertim quod ad Ephemerides &computationes Astronomicas attinet, benè meritum: tum Vincentium Fabricium, Syndicum, Poëtam celeberrimum illosque ex Senatu literis ad laudem excultos. Inter Viros doctos, qui ibi visunt, amicis utor Joanne Petro Titio Gymn. Profess. Historico, Oratore foeta egregio, &Friderico Bütnero Math. Prof. Chronologo accurato, qui tsiam Mechanicis &Poëticis studiis delectatur. Plures non novi in urbe illa. in patria mea plures esse Philosophiae studiis deditos satis benè scio. Sed ubi nunc vivant, imò &an vivant, ne latet. Libros quos expetis, brevi accipies. De successu sanguinis transfusi &speculae Astronomicae à Te certior reddi cusio. Vale. XXXVI.