Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 93
Unproofread scanNot analysed yet
Hamburgo Ratisbonam die 13. Maji 1665. CRata Ilustrissimae D. Vestrae fuisse quae à Viris Clarissimis Heinsio, Bartholino &Gravio ad me scripta communicaveram, libenter intelligo: quia semper facio libenter, quae Illustrissimae D. Vestrae grata esse cognosco vel conjicio, speroque. Cl. Heinsio Illustrissimae D. Vestrae memoriam renovabo proximè. Nec dubito Virum, qui felici connubio humanitatem eruditioni junxit, gratam Inclyti nominis Rautensteiniani, quod omnes literati cultu &favore prosequuntur servare memoriam. Ego profectò multùm mihi gratulor de Utriusque Vestrum singulari amicitiâ, cùm non tantùm plurimâ eruditione, sed &lissimis muneribus publicis velut in excelso theatro positi, emineatis. Danielem Heinsium, hujus Patrem, Virum in Repub. literaria Clarissimum (quicum mihi amicitia &conversatio suavissima, Lugduni Batavorum cum antè annos 16. ibi agerem, intercesserat, &unà cum Filio tunc in domo paterna agente) &ego magni feci facioque. Et quis Viri illius Eximii dotes ingenii &praeclara monumenta ignorat? Non dubito autem Illustrissimam D. Vestram ea quoquè vidisse, quibus iste quoquè paternis insistens vestigiis, divitem ingenii venam orbi literato in Sphaera Poëtica &Critica exhibuerit. Quae etiam latius se diffunderet, nisi se sanctioribus rei civilis spatiis arctasset. Non pauca &ille ad me de negotio Cometico tùm scripsit, tùm à Mathematicis Upsaliensibus secum communicata ad me misit: qualia &plura mihi promisit. Atque haec ego in unum veluti fascem collecta, titulo Communicationis Holmiâ Heinsianae, utpote inter utrumque nostrum communicata, Deo volente, operi meo indam, uti &illa quae inter utrumque nostrum mutuò scripta fuêre, titulo Communicationis Ratisbonâ-Rautensteinianae, &juxta haec seorsum illa Curtiana, titulo Commu nicationis Neoburgo-Curtianae insignita. Hâc enim Methodo, ne opus institutum careat diligentiae laude, deserat hoc nec lucidus ordo, uti decrevi. Atque ita in titulos partiar opus, ut illud commendent primo intuitu magna &Clarissima nomina, quae se jam olim orbi literato doctae artibus industriae prodiderunt, Communicatio Hafnia Bartholiniana: Dantisco Heveliana: Lutetia-Bullialdiana: Dantisco-Büthneriana: Francofurto-Placentiniana: Franequera-Graviana: Hannovera Busmanniana &c. Super qua re judicium Illustrissimae D. Vestrae, quod in omnibus maximi facio, libenter cognoscam. Gratulor mihi de spe responsi Curtiani. Merita enim Viri illius in cultum ejus me trahunt. Multum verò momenti instituto meo Viri illius Doctissimi industria addet, &vota mea promovebit. Neptunus Britannicus cum Marte in clades utriusque populi, hoc jura dare, istô parta retinere volentis conspiravit, hostilibus classibus in conspectu ostii portus Texellensis arma feralia mox expeditu ris. Mars Polonicus, utraque gente viribus accisâ, oleam Minervae, quasi fessus, imperat. Mercurius plurium nationum de Neptuni &Martis saevitia perniciosa queri satis non potest, licet de sua pernici industria nihil remittat. His Illustrislimam D. Vestram benè valere &feliciter agere quàm diutissimè cupio ex animo Illustrissimae D. Vestrae Omni studio &cultis ac officio