Latin
94.5 to 94.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 94.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
navim post tot tempestates in qualemcunquè saltem portum adpellendi, praesertim interventu illius turbinis, quem Domini Lubomirscii, tanti in Vestra Republica Viri, tristis casus excitavit. Rebus autem eò extremitatis devolutis nihil superesse video, quàm ut propitium Numen reddatur animis ad majorem unitatem disponendis, ut illis compositis, tàm externi quàm interni, qui omnium periculosissimi sunt, motus compescantur. An ea quae in Lithuania aliisque in locis nunc passim agitari perhibentur, illuc tendant, &an spes fovenda sit, fore ut animi tantoperè distracti hâc ratione in pristinum concordiae vinculum coëant, meum judicare non est. Qui tamen ulteriorem rerum successum, eumque praeterito feliciorem porrò intelligere aveo. Id autem firmiter tenendum censeo, Deum suo tempore adfuturum Poloniae, nec passurum, ut hoc eximium orbis Christiani antemurale, superbo aliquorum ambitu dilaceretur, aut corona ejusdem in caput indignum cadat, cum nec pili sine providentia sua è nostris decidere queant. Atquae haec ege ipse nuper illuc ad quendam ex Amicis meis, magni nominis Virum scripsi, ut tester sincerum in nobilissimam Gentem Vestram affectum. Eadem cum G D.