Latin
WILHELMUS LANGIUS S. P. D
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 943
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim talem situm in aethere habere deprehendatur, ut ita oculis latere potuerit, Cometes postea fulserit, credi potest veterem Cometem denuò apparere. Quod si verò nec Solis radiis, nec telluris umbrâ tum occultari Comeres potuerit; haud video quid aliud dicendum sit, quam Cometam periisse. Quod ut clarius explicem figuram hanc apponere volui, in qua A. hemisphaera Solis, B. globus terrae, CLunae, MHL conus terrae umbrosus IMKL pars coni lucidi Solis terram illustrans. Posito jam Cometam in E generari, eaque distantia à terra remotum, ut rotatione diurna non circumagatur; &tamen motu majoris orbis, quae Lunam una cum tellure in magno circulo annuo circa Solem rotat, circumferatur: erit Cometa omnino invisibilis (nisi in se ipso aliquid luminis ffabuerit) usquedum calore, spiritu aliove principio movente impulsus, extra neam MH vel LH elabatur: quo tempore statim à Sole illuminatur, terraesque incolis se conspiciendum praebet. Et quamdiu extra MH vel LH fuerit, imper apparet, nisi vel dissolvatur, vel ultra Lunam aliosve Planetas ascenns, eorum obtentu occultetur; vel denique magnam circuli partem esensus, intra lineam IM. aut KL. se recipiat, Solisque radiis obfuscetur. und autem Cometam circa terram generari supponam, non eo dictum sim, quod negem circa lunam aut Venerem aliosve Planetas, aeque Co setas aliave nova phoenomena generari posse. Solem enim ex corpore suo signa crassaque effluvia emittere maculae solares docent: quod de reliquis lmetis vix quisquam negaverit. Quis enim naturae vires, aut omnipotentis manum, certis limitibus circumscripserit? aut quis contraria demonstraves vel unquam demonstrare potis est? Si enim Claremontio concedatur, stias observationes, quae in India aliisque dissitis locis sunt factae, &Tychoaliorumque insignium artificum observatis non conveniunt, probas tamen nasque esse: quis inde concluderet, stellam Hipparchaeo aevo visam, novam non fisse? aut in superiori aethere ultra lunam non fuisse enatam? Et quis errorem ius duorumve minutorum, imo quatuor &plurium in Instrumentis mobiliejuraverit? quis aëris eandem raritatem aut densitatem in tam dissitis locis aestiterit, vel differentiam debita diligentia notaverit? &hinc tamen non lsius tantum minuti error, sed &major aliquanto pro locorum diversitate kaëris mutatione suboritur: unde phoenomenon parallaxis plurimum mutaSubtilis ergo disquisitionis res est, &nisi observationes summa diligen &attentione peragantur, loco tempore atque instrumentis idoneis: vix sertae probationes, nedum demonstrationes illis inaedificari possunt.