# Theatrum cometicum 945

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, WILHELMUS LANGIUS S. P. D. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/945
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/945

Atque haec sunt, Glass Lubienietzki, quae doctissimis tuis literis respondere potui, in quibus si quidquam fuerit tibi acceptum, mihi perquam erit gratum; sin minus, ignoscas tempori atque occupationibus meis, quod omnia tam accurate examinare ac perscribere nequeam. Ea vero quae hac in re cognita mihi sunt, candide, atque ea quae doctos homines decet libertate, Tecum communicavi. Vale bonisque rebus vitam bonasque horas impendere perge. Hamburgo Hafniam die XXIV. Sept. Juliani 1667. Ultum omnino debeo Tuae humanitati, quod inter tot graves occupatioInes, quae Te ex Musaeo, imo Athenaeo celeberrimo, in forum translatum, ac amplissimae provinciae & sic necessitudinibus publicis impositum jugiter tenent, me docto & amabili responso bearis. Ad quod tria verba, summam manum operi vasto imponens, reponere Tibi necesse habeo. Equidem speraveram Te nobis decisionem illius de nuperis Cometis difficilis quaestionis daturum fuisse. Sed Tibi alibi occupato & necessariis ad fintam rem excutiendis instrumentis & adjumentis defecto, Academicorum festigia legere, vel certe nobis monstrare non placuit. Dixi & ego alicubi, magnis quoque viris nil certi in Rep. ut sic dicam, Cometarum videri. Tibi prae caeleris Democritus arrisit. Non pauci sunt (quos inter & ego nomen meum proteor) qui sperant Ingeniosissimi & tam omnibus necessariis scientiae ac influmentorum adminiculis Instructissimi, quam Solertissimi Hevelii maximis licissimis laboribus veritatem qua Cometarum ortum & motum respicit, inteo Democriti extractum iri. Mea quoque, vel potius illa, quae mihi mult liri in Mathematicis disciplinis exercitatissimi suppeditarunt, à me Theatro sometico illata, non parum, ut spero, ad eandem veritatem eruendam fasent. Sed nobis orbis litterati judicium de non exiguis profectò conatibus exfectandum est. Atque hoc mihi favens promitto in illo arduo de Come sium significatione & astrorum operatione argumento. Attamen cuivis inte tam libertatem relinquo. Ideo & Tibi: cujus ego judicium & eruditionem serito magni facio. Vale & fave. Tuo

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
