Latin
947.6 to 947.9
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 947.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
In iis quae ad me de argumento sometico scripsisti, Tibi assentio. Nam de Cometa anni 837. idem idonea auctoritate Virorum fraeclarorum nixus judicavi. Sed Tu, ut &Cl. Bullialdus (à quo nuper literas 21. Maji datas aci) assensu gravi meam aliorumque sententiam uterque firmastis. Stellam illam anno 1033. visam nter Comeras non retuli. Meteoron enim aëreum fuisse arbitror. Observationes Tuas de Cometa no quamprimum mihi mitti cupio, unà cum communibus Amicis, Tibi optimè cupientibus. mmetologiam Schuleri Te accepisse, &grato quidem animo, valde mihi gratulor, grata tibi fficia praestare semper gestiens. Vale Vir Humanissime, &fave mihi meisque studiis, quae cum ut spero, suis merè Astronomicis juncta, aliquid utile &jucundum simul Reipublicae literariae, fodent promentque Dantisco Hamburgum d. 23. Junii 1666. Andem opusculum meum ab Amicis hactenus desideratissimum Tibi per tabellarium Ordinarium, ut Tibi quantocyus morem gererem, transmitto: de quo quid vobis videatur, &desiderio etiam vestro satisfaciat, suo tempore mihi aperiatis etiam atque etiam rogo. Nunc lisium esto omnibus harum rerum eruditis de omnibus illis controversiis judicium ferre; sed necesse ut omnia &singula non superficietenus atque oculo fugitivo perlustrentur, ac pervolutentur ordine, diligenter ac scrupulose perlegantur, perquirantur, examinentur ac ponderentur, mipsae observationes, quam fusissimus ac laboriosissimus calculus inde deductus; non dubito, quinquilibet aequus censor, qui litem suam nondum fecit, &minime adversam aliquam in pectore praeconceptam sententiam (quorum optime scio nonnullos passim dari, qui me etiam inauuum, indefensumque jam olim condemnarunt) sic judicet, me (absit gloria) in observandis his Tometis officio meo, pro virili functum esse, ac minime, quousque fidis Instrumentis ab initio silicet ad 12, 13 &14. Febr. Cometam insectatus sum in motu diurno aberrasse, ut quidem Cl. Auiutius pag. 8. Epist. ad Cl. Petitum, me accusat; sed è contrario illum jugiter hallucinatum esse, litum prolixè satis à nobis demonstratum est. Quo autem Cometa à die 12, 13, &14. Febr. ubi illum listrumentis congruis amplius observare haud potui, viam suam duxerit, an primam, an vero sundam Arietis versus, salvis quorumcunque observatorum observationibus &remotis inconrementiis &absurditatibus omnibus; Tibi aliisque dijudicandum relinquo: tum utrum observalimes illae omnes contra me in medium allatae, tam accurate inter se conveniant, ut Cl. Auzoutius libi quidem imaginatus est? &an tanto fundamento nitantur, ut omnes meas observationes penisiis evertere possit? De his &reliquis, inquam, omnibus, judicium Amicorum cum exploratui, nobis communices iterum iterumque humanissimè peto.