Latin
949.9 to 949.10
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 949.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Cauda 120 Tum cauda silis pergebat versus stellam in extremitate alae austrinae cygni. Die 8. April. hora secunda mane Cometa cum Scheat pegasi &stella praecedenti in pectore pelitriangulum propemodum aequilaterum constituit, progressus 46. circiter, caput eximie luminosum, nucleus tamen vix major &lucidior quam hactenus apparuit. Cauda per praecedentem inpectore pegasi incidens ad sinistrum usque genu adaequavit ferè 15. cui superius adhaesit sequens inpectore Pegasi. Caput integrum maculae lunari quae Sicilia vocatur 6: Nucleus vero insulae Coricae lunari 12. &13'. aequalia deprehensa sunt. Vel nucleus collatus cum Saturno nondum ad magnitudinem corporis hujus intermedii rotundi omnino accedebat. Dieg. Aprilis pluvia. Die 10. hora 1. 54'. exoriens adhuc lucidior &major apparebat oculo nudo; at nucleus ope telescopii nec major nec luminosior erat. Cauda similis, ad 200. excurrebat versus ungulam sinistri pedis boreal. Pegasi, Scheat superiori sua parte fermè attingens. Longitudo 2. Arietis, Latitudo &Die 11. Ececee motus decreverant. Cometae ver ni tria singularia d. 5. 15. April. ab Hevelis notata. Quo tempore videri coepe rit &desisrit. Hevelium inter &Auzatum discrimeni de itinere Cometae hy berni 1664.