# Theatrum cometicum 949.9-10

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 949.9 to 949.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/949.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/949.9

Cauda 120 Tum cauda silis pergebat versus stellam in extremitate alae austrinae cygni. Die 8. April. hora secunda mane Cometa cum Scheat pegasi & stella praecedenti in pectore pelitriangulum propemodum aequilaterum constituit, progressus 46. circiter, caput eximie luminosum, nucleus tamen vix major & lucidior quam hactenus apparuit. Cauda per praecedentem inpectore pegasi incidens ad sinistrum usque genu adaequavit ferè 15. cui superius adhaesit sequens inpectore Pegasi. Caput integrum maculae lunari quae Sicilia vocatur 6: Nucleus vero insulae Coricae lunari 12. & 13'. aequalia deprehensa sunt. Vel nucleus collatus cum Saturno nondum ad magnitudinem corporis hujus intermedii rotundi omnino accedebat. Dieg. Aprilis pluvia. Die 10. hora 1. 54'. exoriens adhuc lucidior & major apparebat oculo nudo; at nucleus ope telescopii nec major nec luminosior erat. Cauda similis, ad 200. excurrebat versus ungulam sinistri pedis boreal. Pegasi, Scheat superiori sua parte fermè attingens. Longitudo 2. Arietis, Latitudo & Die 11. Ececee motus decreverant. Cometae ver ni tria singularia d. 5. 15. April. ab Hevelis notata. Quo tempore videri coepe rit & desisrit. Hevelium inter & Auzatum discrimeni de itinere Cometae hy berni 1664.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
