Latin
95.4 to 95.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 95.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Annus ille 134 insignitus est Constantinopoli illo ditissimo &splendidissimo triumpho, at fame in Italia, quae tamen Cassiodori Praetorio Praefecti industria &beneficentia allevavit, ita ut illud malum vix sentiretur. Idem annus nobilitatus est morte Joannis Pontificis Romani ac Cerdicii Occidentalium Saxonum Regis in Anglia primi, tùm Athalarici Regis Gotthorum, cui pravitas morum morbum &mortem acceleraverat, nec non Amalasunthae (Amalovindam Aventinus l. 3. Ann. vocat, &mortem in Ann. 532. ponit) matris ejus, foeminae prudentiae &magnanimitate sexum superantis, &omnibus virtutibus ad miraculum, ut Sigonii verbis utar, exornatae, à Theodato rege, quem illa ipsa ad regnum promoverat. Sed eodem anno natos Principes, quis annotavit? Nati tamen illi erant qui eis successerunt. At verò eodem anno postquam Vandalorum in Africa regnum, quod ab anno 428. intra 15. septenarios &12. novenarios annorum (ut multorum rationes ferunt, Aventinus enim tantùm 94. Helvicus autem 96 annos regno eorum tribuit, quod tamen solum ad occupatam Carthaginem, ipso Helvico indice &Petano judice referendum est) steterat, in Gilimere desiisset, Africa recuperata, &in 7. provincias divisa. Foedus quoque cum Iberorum Rege, qui Constantinopoli cum uxore, liberis &Comitibus baptismi Sacramento suscepto, in verba Regis Regum juravit, percussum, aliaque laeta evenerunt. CXXI. CXXI. Anno Christi 535. Hâc hyeme cum Sol in Capricorno esset, ingens Cometa app ruit in Sagittario. Calvisius ex Proconio. Anno Christi 539. Cometa mense Decembra in Sagittario visus est. Quem postea moxiiii lum cum Gothis in Italia secutum est, sed tandem gens ista penitus à Narsete, multi Longobardorum, victa &deleta est. Rockenbachius.