# Theatrum cometicum 951.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 951.1 to 951.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/951.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/951.1

Ex quibus autem cum perceperim Te denevisse observationes meas posterioris Cometae etiam Tuo praeclaro operi adscribere gratias Tibi habeo permagnas sed, ut pace Tua dicam, in quibusdam ferè nimis brevitati studes, Video res sit obscurior. Quidquid tamen sit, Tuo arbitrio omnia committo, dummodo inscriptionem sive titulum immutes. Ea enim quae Tu ipse ex opusculo meo in compendium redepilli, non sunt ipsae genuinae meae observationes, sed tantummodò est generalis & perbrevis illius sometae descriptio. Quare praestat, mea opinione, ut talis titulus praefigatur, qui indicet hanc sse generalem Cometae, qui apparuit Anno 1665. mense Aprili descriptionem à Te in compensum redactam. Nam cum Tua verba sint, necesse est, ut etiam nomen Tuum praeponatur. De aetero, si tabulam meam G. aeri incidi curaveris, rogo operam des, ut omnia & singula quàm xcuratissimè delincentur, secus tum Lector, tùm negotium ipsum nimium quantum turbabiur; quanquam mea opinione haud opus est, ut tabella illa G. operi Tuo adjiciatur, sufficeret; Lectores ad ipsam Mantissam remitteres. Nam ex sola tabula G. notisque Tuis brevissimis, neno sanè arduam illam quaestionem inter Cl. Auzontium & me exortam intelliget, nedum eam diadicabit. Denique tecum sentio, minimè opus esse, integram meam Mantissam in compendium ledigere: cum certò sciam Italos opusculum illud jam vidisse: poteris igitur commodè isto labosupersedere. Imò etiamsi velles, nullâ tamen ratione, nisi maximo meo praejudicio id fieri posEtenim si brevioribus ea omnia pertractare potuissem, utique & ego fecissem. Cl. Domino sitio desiderium Tuum exposueram, non dubito, quin jam Tibi satisfecerit. Vale, ac favore uo porrò me prosequere. Hamburgo Dantiscum die 2 Nov. Greg. 1666 Erebatur ultima epistola Tua officiosae humanitatis & benevolentiae plena, ut ad eam statim Sed variae occupationes & labores mei continui adhuc mihi impedimento Mrescriberem. sint. Exspectabam praeterea exempla figurarum Rudbeckianarum ex Hollandia, quae liben* Tibi misissem. Sed haec nondum accepi, brevi tamen, volente Deo, accipiam, quod mih idie redditae literae Amstelrodamenses promittunt. Interim en Tibi quae hodie à Clar. Samuele eyhero Math. in nova Acad. Chiloniensi Prof. accepi. Ego conjicio eum illud ipsum phoenome iin in Andromeda observasse, quod observarant Romani Math. & Clar. Gravius.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
