Latin
953.1 to 953.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 953.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Societatem, suum de nostra controversia judicium suspendisse, donec Auzoutium, si quae dicenda adhuc haberet, audiverit, prout Hevelius (uti scribit) rogitavit. Verum enim verò Cl. Oldenburgius mentem meam plane secus intellexit. Ego quidem Astronomos Anglicos rogavi, qui rem examinare ultro tum susceperant, statim postquam EpistoJam Dn. Auxoutii legissem, ut judicium suspenderent, donec responsionem meam parassem, ne nauditus condemnarer; factum tamen nihilominus est, ut sententiam suam, priusquam Mantissi Prodromi mei prodiit, super eâ re pronunciaverint, quemadmodum ex diario tam Gallico quam Anglico Eruditorum clarè patet. Minimè verò petii ut Dominus Auzoutius praerogativa lliqua gauderet, ac secunda vice super mantissam meam audiretur. Si hoc fieri debeat, profecto mihi indulgendum erit, ut pari jure fruar, paribusque armis dimicem. Nam cui obtingit his udiri prae altero, fortunam, ne dicam Judicem longe habet benigniorem. Si igitur Cl. Auzousius denuò audiendus erit, jure oportet ut replicam meam non minus exspectent; atque sic confroversia non amputabitur, sed infinitum protrahetur. Sufficeret, meo quali quali judicio, protinus super eâ re quae prima vice ab utraque parte prodiit, Ill. Regia Societas sententiam ferret, seque nemini primatum concederet. Tu quaeso, ipse judices, anne petitum meum in summa fonsistat aequitate. Verum quacunque etiam ratione res mecum suscipiatur, bono ero animo: Sositio est observationes meas ab ipso initio ad 12, 13. &14. Febr. fixo stare talo, à quibus totum defendet negotium. Stellam in collo Ceti ego itidem à 23 Januarii deprehendi: dievero 13. ejussdem nondum apparuit; unde certum est, (cum toto anno diligentissime ad eam attenderim) Mens. s Novembre nondum fuisse. Vale. Hamburgo Dantiscum d. 12. April. Greg. 1667. Ebueram Tibi ex officii ratione ad gratissimas literas Tuas d. 19. Martii exaratus jam pridem Drespondisse, post acceptas praesertim à CI Oldenburgio literas d. 19. Febr. datas, mihi tamen demum d. 22 Martii redditas. Sed, crede mihi, ita per bimestre diversorum hospitum non tansim praetereuntium urbem hanc, sed &in ea aliquamdiu agentium (quos inter Cl. Heinsius Tibi filoque amicissimus, fuit) frequenti praesentiâ &conversatione, tum puerperio uxoris, filiam al lteram feliciter per DEI gratiam enixae, aliisque negotiis &impedimentis distractus fui, ut nequa siam officia amicis, ac Tibi cumprimis, debita praestare ex voto potuerim. Dabis igitur tantilmorae veniam aequus &facilis, qualem Te in colenda amicitia semper expertus sum.