# Theatrum cometicum 96.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 96.1 to 96.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/96.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/96.1-2

ili i muls MIII. JOn dubito eundem esse Cometam. Nam circumstantiae temporis & signi calstis, tùm verò & ratio eventuum secutorum id docet. Imo verò haec postulat, ut apud Rockenbachium annus 535. ponatur, siquidem ei cum Magistro Functis bene convenire debeat. Funccius enim belli illius Gorthici, omnium celeberrim, initium, quod ferè cum Cometa Rockenbachius conjungit, in annum 535. ponit. Videbimus quidem mox Cometam 540. in Sagittario, imo & priorem Cometam Anno 538. & 539. sed isti cum hoc non sunt confundendi. Rerum enim seriem in Rockenbachio & aliis Scriptoribus ante omnia specto. Ita Rockenbachio benè & cum Calvisio conveniet, qui pariter, ut & Bucholzerus cum Procopio, belli initium ad eundem annum, Consulatu solius Belisarii insignem, refert. Ita & Pantaleo, digonius, Sabellicus, Helvicus, Petavius ex Marcellino, & alii quos nominare omnes non attinet*. Aventinus autem belli initium in Ann. 537. finem in 555. post Cometa apparitionem, quae in Decembri evenit, praecessit mors Joannis II. Ponaliae Romani & Gorani Scotorum Regis, alios Viros illustres ut taceam. Neque veniam Co meta bellum istud, quod 18. annis duravit, portendit, quàm inveteratum Impera torum adversus Gotthos Italiae invasores odium, tùm recens Theodabati Renatorum facinus meritò detestandum. Is enim, ut diximus, Amalasuntham, Regnam illam laudatissimam, linguarum scientiâ Cleopatrae & Mithridati similem, & de lilibent meritam foeminam, quae in societatem thori †, si Aventino contra alios cesimus, eum assumferat, perfidus & parricida simul nefariè sustulit. Incitaverat Jussimum ad recuperandam Italiam felicitas imperii Africâ recuperatâ, & victor denis partâ F: Invitaverat autem mater illa rerum gerendarum occasio, primum dicordi res Gotthorum labefactante, deinde rege Theodato ignavo, & libris potius debem dis quàm rebus gerendis aptiore, & ut ob avaritiam suis, & quidem Thuscissileati & liberalitati assuetis, ita ob parricidium plerisque, Reginae partes sequentibumen oso, Italiam tenente, frustrà verò Constantinopolin ad ingentes divitias & mundum Italiâ relictâ literarium otium invitato. Auxit prosperi successus spem socierum rum cum Regibus Francis inita. Itaque antequam Cometa fulsisset, occasu recuperandae Italiae Justiniano affulserat. Innuit hoc Sabellicus, indicat Petauser plicat Aventinus & Sigonius. Recepta (inquit iste ad Ann. 434.) Africa enim recuperanda Italiae est objecta, & quae sunt alia plura, quae apud Auctorem earum videantur. Itaque ad hanc priorem, non illam posteriorem stellae crinitae lumeferatur bellum istud Gotthicum, quod judicio Sabellici, pro Italiae libertatem est in ipsa Italia gestum, fortunaeque varietate, urbium & populorum cladibus tamen memorabile quàm memoratissimum aliud à condito aevo in ipsa terra gestum.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
