Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 96.9
Unproofread scanNot analysed yet
Saepè autem, sicut ipsa Illustrissima D. V. expertam se refert, accidit, ut absterreant à studiis difficilioribus juventutem magna &variâ quidem pro varietate scilicet ingeniorum, semper tamen magis ad humanitatem quàm severitatem compositâ arte regendam, plagosi illi Orbilii, qui non tantùm humanitatis, sed &sui ipsorum, sicut ille Horatianus, obliti, putant sui officii esse ingenuos adolescentes reddere plagigeros &plagipatidas, ut cum Comico loquar.