# Theatrum cometicum 963.1-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 963.1 to 963.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/963.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/963.1

Verum cum considerarem, lento gradu ejusmodi peregrinantes incedere, tempus primitus praestitutum, anticipandum esse duxi. Quae Chronologica in nuperrimis meis liteiis perscripta, ab accuratione commendas: Metuo ne obscuritatis aliquam notam incurrant. Brevia enim illa verba ibi Facile erit Chronologo, ista, ad methodum suam &c. &c. Dummodo videl. Annos tuos mundi à 4713. subtraxisses: vel annos post C. N. totidem addidisses, concisâ nimium brevitate, obscura sunt & merito declarationem aliquam exposcunt. Sensus est, annos mundi, quot aliquis Chronologorum supputat Completos, à 4713. esse subtrahendos: residuos, esse Annos Periodi Julianae, post quos completus Conditus mundi incidit. Unde porro nnos mundi ad Annos P. I. concatenare, atque parili additione utrobique eadem numerare cebit. v. g. In Chronologia Scaligeriana ad Nativitatem Christi Anni M. 3949. 3. Mens. comfleti numerantur, Ergo 4713. - 3949. Anni! 3 mens. 2 763. Anni 9. mens. usque ad mundi tond. qui Anni sunt completi: & Conditus mundi in A. P. I. 764. currentem, & fere jam fiientem incidit: Primus ergo A. M. cum 765. Per. Jul. maximam partem concurrit. Unde nos Mundi ad annos P. I. utrobique aequali additione, prout intervalla Historica temposum sese dant, rite licebit detexere. Eadem est ratio, in aliorum querumcunque Chronologosum ratiociniis. Totius enim Chronologiae robur, si Per. Jul. attexatur, ex meditullio histosarum & temporum, sive Annis H. C. Dionysianis depromitur, quae semper in A. P. I. 4713. tompletum, vel 4714. currentem ἀμεταπτάτως καὶ ἀμεταβλωτως defigitur, ut Annus prius N. C. cum Anno P. I. 4714. sit primus. Sectamur hic enim Dionysii Exigui ratiocinia, sine aeram vulgarem quam & Fastis adscribimus & totus Orbis Christianus, Magnates, no urii publici, & vulgus usurpant. Et inde prorsum & retrorsum annos quoscunque P. I. munsi, nativitatis Christi &c. numeramus. De differentiis Chronologorum ab Anno verae nativit. hr. ante scripsi. Quod vero additur, Annos post C. N. totidem addendos esse, sensus est: sel 4713. completos ad Annos N. C. currentes esse addendos, ut habeamus A. P. Julianae curuntem. v. g. hic praesens 1667. 1 4713. - 6380. Et hic 1667. currens, una currit cum A. P.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
