# Theatrum cometicum 97.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 97.1 to 97.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/97.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/97.1

Ingenuos dico, sive honesto loco natos, quod pro fundamento procreationis, ut Magistrorum non tantùm doctrinam, sed & mores compositos pro fundamento institutionis liberorum ponit Magnus prudentiae Magister Plutarchus lib. de liberis educandis. Sed & illa prava docendi methodus hîc multum noxia est, dum scilicet varia & multa simul sine discrimine juventuti traduntur. Faceret idem medicus si homini tenerae constitutionis, ad firmam valetudinem perducendo, mandaret diversos citrà delectum cibos ingerere, quos digerere ventriculi & hepatis imbecillitas nequeat nam variae res Ut noceant homini, docet experientia: ut autem multitudo ciborum corpora distendat ac deprimat, proceramque staturam impediat, apud Plutarchum in Lycurgo videre est. Equidem fateor, aliquando studiorum meorum, culpâ tamen docentium, ad illos scopulos allisam esse navim: tum & Musas meas in optimâ illa parte aevi primâ ac flore adolescentiae rusticatas, & aliquantò serius in amoenas urbes inter Thorunenses, Parisienses, Andegavenses & Leydenses Camaenas translatas fuisse. Harum tamen potiorem partem, quod quàm sit exiguum scio, tanquam tenuem bonae mentis proventum, monita Praeclarorum Virorum, cumprimis autem Illustrissimae D. Vestrae secutus, in hanc de Cometis Rhapsodiam confero, de genere humano quàm optimè mereri cupiens. Atque id fateor me singulari studio agere in exponendis Principum officiis & exemplis tàm imitandis, quàm fugiendis. Hos enim ut virtutes, ita & vitia efficaci exemplo in civitatem infundere, & ut vitâ ad virtutis normam compositâ, quae recta & salutaria sint, docere, ita moribus virtutis tramitem deferentibus plurimum nocere jam olim notum & nota tum est. Quamobrem verè dicere possum me libenter id facere, etsi ortu & ingenio sim agricola, unde & ab armis gentilitiis tres vomeres aratri anteambulones cum rosa ferentibus Rolitzius appellari gaudeo. Non enim tàm alacritèr carpentarius aratrum currumvè construet, ut axonas, in quos Solon suas sit inscripturus leges: ita non ita alacritèr informabitur plebejus quàm Princeps.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
