# Theatrum cometicum 97.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 97.5 to 97.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/97.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/97.5

Nempe doctrina Philosophica, ubi in animum Principis ac civilis viri inscripta haesit, vim legis adipiscitur, prudenter docente Plutarcho T. 2. Moral. lib. maximè cum Principibus Philosopho esse disputandum. Ideo & Principibus, quos non tantùm dignitate & potestate, sed & sapientiae ac virtutis studiis prae stare & eminere par est, haec mea ut utilia fore nullus dubito, ita fore grata spero. Quamprimum opus in quo desudo perfectum erit, auxiliante Deo, faxe ut ad vos quamprimum exemplaria deferantur. Sed adhuc in carceribus haereo, & procul à meta absum. Ad eam tamen omni nisu contendo, ne intra privatorum parierum custodiam diu retineatur, quod in lucem emissum publicae utilitati famulabitur. Malo enim id communis juris, etsi nondum ad Gratiarum leges expolitum, facere, quam domestico carcere coërcere. Quod legeret tereretque viritim publicus usus, me quoque, ut omnes non degeneres incolas mundi urgente, & tot Cometis aliisque ostentis commonente officii Deo, cujus voluntati, nemo nisi perditè impius & infelix resistere volet. Si vestros Conventus Cometa ad optatam metam promovet, est profectò quod sibi multum gratuletur caelestis ille virtutis magister, vitiorum osor, ideoque bonorum quàm malorum nuncius missus à Deo. pravos qui punit & odit, Virtutemquè polum tandem deducit in altum.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
