Latin
THEATRI COMETICI &
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 977
Unproofread scanNot analysed yet
rationibus vitae quietâ industriâ in his terris incumbente, concinnatum, Vos Serenissimi Principes, invenisse se gaudet Patronos. Nempe hoc est meum qualecunque debiti in Serenissimum Fratrem Vestrum Christianum Ludovicum Gloriosae memoriae, Patronum meum, dum viveret Munificentissimum, stum &Vos, qui ei successistis, grati animi ob non levia beneficia acceita, testimonium, quod Strenae loco vobis ut exhiberem, officii exegit atio. Quanquam &ipsa, quae vobis divina affatim largita est dextra, extelsa &splendidissima dona, unumquemque meritò ad Vestri cultum &enerationem, adque Vestrum patrocinium quaerendum, alliciunt. Et fur non hîc per Originis, Felicitatis, Animi dotium, virtutum Merilorumque gradus ad summum laudum Vestrarum &officii mei pervesiam fastigium? Originem enim vobis Domus Antiquissima &Illustrissitotoque Orbe clarissima dedit. Antiquitas elucet in eo, quòd ajores Vestri 200. annis ante Carolum Magnum secuti fuerint forsnam Longobardorum, qui circa annum Christi 526. Pannoniam simum (ut Rugiam nunc praeteream) pulcis inde Hunnis &Ostrohis, deinde Italiam felicitate armorum occuparunt, &illam quimplus quam 40. hanc verò plus quàm 200. annis tenuerant, adeò ibi in Illustrissima Atestanorum familia (quae tot Principum Satorum &Profanorum copiâ in orbe audit) radix virtutis istius Genslitiae in multos &praestantes ramos usque adhuc propagata conspidiatur. Eidem veluti communi radici, quae postea in tot stirpes feleiter surrexit, ortum debent &domus Electorales, Mitrâ Ducali ssignes, Palatina scilicet Boica, Saxonica &Brandenburgica. Si limen ego tàm longe &recte, idque in tam spissa temporum illoin caligine, &tanta Successionum, etiam Electoralium, permutalione, pervidere possum. Quantùm igitur homini peregrino talia peroscere datum est, Fundatores Serenissimae Familiae Vestrae adeò erant quondam potentes, ut simul &Palatini Rheni &Bojariae Saxoniaequem Duces extiterint.