Latin
THEATRI COMETICI &
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 979
Unproofread scanNot analysed yet
literaria virorum usque adhuc nutricis, conditorem; Principes utraque Pallade clarissimos. Tum verò Patrem Geogium Principem undique Egregium, Sapientem &Magnanimum, qui &armorum, &foederum potentia &prudentiae artibus, illa nupera belli Germanici tempestate gravissimâ se &suos dexteritate singulari tueri noverat: Ut taceam alios Principes laudatissimos, pietate, justitia, clementiâ, benignitate, literarum &literatorum amore singulari (qui in Serenissimo Patruo Vestro Augusto verè tali Sene Incomparabili, adhuc cum maxima laude ac bono publico elucet) pacis &belli artibus &cunctis Virtutibus praestantissimos, Quid ni ergò ipsis Calendis Januariis, novi anni (quod felix faustumque sit) auspicibus, omnes publici boni amantes plurimum quidem gratulemur nobis, Vos adhuc esse, voveamus verò, fore ssaltem in Augusti vestri Nestoris annos) incolumes &florentes, ac omni divinorum donorum copiâ large adauctos? Vos dico, Serenissimi Principes, in quibus tot redivivos Principes, rerum praeclare gestarum laudibus per universum Orbem Clarissimos, quibus cognomines estis, tum &Chrisstianos, Ludovicos, Ernestos Augustos aliosque veneramur, &quos Nasura, &fortuna, &Virtus fecit, ideoque fama celebrat, tantorum Hesinum dignos successores. Loquuntur id Vestra praeclara facta, eximiae virlites, egregia reicivilis &variarum linguarum scientia, artesque regendi, siris Principibus convenientes, &magna de Rep. Christiana merita. At nim haec styli mei tenuitatem longè superant, aciemque oculorum fulgore praestringunt, &in luce Orbis posita nullius etiam tersissimi styli splendore opus habent, suo nativô contenta, &rerum ac famae consentientestimoniis gaudentia. Me autem monet prudentia, ne in suspicionem ssulationis, quâ nullum seculum caruit, nostrum verò etiam abundat, inidam, quasi Panegyricum in os vobis dicere &per cuniculos in Vestram fatiam, quam qualibuscunque officiis re ipsa demereri studeo, irrepere lim. Quanquam, quod ad suspicionem illam adulationis attinet, satis sidenter &abundè eam res diluit ipsa. Videt nempe orbis, saltem Chrisianus, quantis laudibus uterque polleatis, unà cum Serenissimo Fratre lestro, Ernesto Augusto, Episcopo Osnabrugensi Principe Magnanisi Vestram nempe non tantum magnificentiam &munificentiam, sed epraeclaras virtutes, non sola patria Germania, sed &totamiratur Italia, utraque Belgica. Ne quid dicam de Serenissima sorore vestra unica, visoirtutum laudumque omnium exemplari. Norunt omnes quòd haec sit, SOPHIA AMALIA, DEI GRATIA REGINA DANIAE ET NORWEGIAE, WANPHIORUM ET GOTHORUM, NATA DUCISSA BRUNSUICENSIS ET LUNEURGENSIS. Unde haec debita elogia &votum aliquando per anagramma evolvi, &hic meritò pono: Gotiae Heroima sine malitia, Magno Redligna, Orphanorum mater laudata, vive diu, natis, ut Luna ignibus, cincta, res beis seres suaves. Sed vela contraho, ne me huic laudum mari, idoneis doquentiae remis destitutus, committam, &alicubi obhaeream, vel graster allidam navim.