Latin
98.5 to 98.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 98.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ubi facta sunt, statim instar torrentis per mediam urbem profluentis, exundatio illa evanuit. Malum autem hoc ubi cessavit, statim tabula marmorea apparuit, literis Hieroglyphitis hac significans: Saltabit civi saltum saltator acerbum. Deinde Persarum Rex Cosroës dictus, quater in territorium Romanorum irrumpenta Bellisario repulsus est. Postea Belisarius, Persico bello praefectus, Sisauranum deditione occupavit. Artabanes Africam &Carthaginem à Gontharidis tyrannide liberavit. Heruli Sclavinos apud Istrum vicerunt. Rockenbachius. N eundem annum Eckstormius ex Schossero Cometam, &ad eum morbos inopinatos, qui secuti sunt, ulceraque refert. Eventus à Rockenbachio notati non parum nobis facessunt negocii. Primùm enim illa prodigia à Gregorio Turonensi in annum septimum Childeberti Regis, Chilperici &Gunthrammi vicesimum primum, qui secundum Funccium est Christi 585. referuntur, ubi &morborum malignorum, ulcerum &inguinariae pestis mentio sit. At motus terrae, qui Dyrrachium &Corinthum afflixit, in 521. à Calvisio ponitur. Haec quomodo conciliari possint non video. Quanquam &de annis Childeberti &Chilperici non levis occurrit difficultas. Sigeberti enim (cui Childebertus successit) necem à Fredegunde Chilperici uxore, dum ab eo cum marito Tornaci obsideretur, procuratam Funccius in ann.