# Theatrum cometicum 98.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 98.5 to 98.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/98.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/98.5-2

Haec ubi facta sunt, statim instar torrentis per mediam urbem profluentis, exundatio illa evanuit. Malum autem hoc ubi cessavit, statim tabula marmorea apparuit, literis Hieroglyphitis hac significans: Saltabit civi saltum saltator acerbum. Deinde Persarum Rex Cosroës dictus, quater in territorium Romanorum irrumpenta Bellisario repulsus est. Postea Belisarius, Persico bello praefectus, Sisauranum deditione occupavit. Artabanes Africam & Carthaginem à Gontharidis tyrannide liberavit. Heruli Sclavinos apud Istrum vicerunt. Rockenbachius. N eundem annum Eckstormius ex Schossero Cometam, & ad eum morbos inopinatos, qui secuti sunt, ulceraque refert. Eventus à Rockenbachio notati non parum nobis facessunt negocii. Primùm enim illa prodigia à Gregorio Turonensi in annum septimum Childeberti Regis, Chilperici & Gunthrammi vicesimum primum, qui secundum Funccium est Christi 585. referuntur, ubi & morborum malignorum, ulcerum & inguinariae pestis mentio sit. At motus terrae, qui Dyrrachium & Corinthum afflixit, in 521. à Calvisio ponitur. Haec quomodo conciliari possint non video. Quanquam & de annis Childeberti & Chilperici non levis occurrit difficultas. Sigeberti enim (cui Childebertus successit) necem à Fredegunde Chilperici uxore, dum ab eo cum marito Tornaci obsideretur, procuratam Funccius in ann.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
