# Theatrum cometicum 981.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 981.1 to 981.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/981.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/981.1

Haec spes, quae ingenitum quemque ad cuncta honesta accendit, mihi quoque stimulo fuit, ut aliquid in hoc scribendi genere tentarem. Do itaque Tibi Historiam Cometarum, qua simul Historiae Universalis Synopsin quandam complexus sum: Opus annuum, quod mihi, fateor, maximo labore constitit, inter tot alia praesertim negotia, & sub manunatum, ac ferè succisivis horis compositum: eujus iditionem ultra exspectationem moles tanta & figurarum aeri incidendarum copia retardavit. Quicquid hîc est & qualecunque istud est, grato accipe animo. Minimum maximè memorabilia ab orbe condito, salubribus Politicis & Ethicis monitis, velut sale, interspersa & condila, compendio exhibita hic habes. Parrhesia multa, illa tamen, quae ingenuo & honesto, sum verò & modesto homini convenit, utor: ita ut etiam Magnorum Principum vitia & ersores tangam, non carpendi vel detrahendi (longè absit hoc ignobile vitium à me, qui Diis ferrenis subjectionem & venerationem deberi ex animo confiteor) sed publicas utilitates juvandi studio. Hanc ideò, quisquis es, aequo feres animo, medicamenti instar, vitiosos humores iecernentis, quod nisi aliquantum commoveat & turbet, non operatur. Quamobrem ubi in seculo alterius Te ipsum vides, sapientis more vitium Tibi insitum emenda Obnoxii nempe imnes sumus his vel illis vitiis. In his excutiendis & vita virtutibus illustranda assiduò nostra industria exerceat se oportet. Quum autem hic quoque de rebus in patria, patrum & nostra tate gestis, liberius loquar, eidem illi parrhesiae justae, imò debitae, tum verò ut publicae utissitatis, ita praecipuè patriae salutis juvandae studio, id tribuas velim. Conjunxi enim in eo cum surrhesia modestiam & pietatem erga patriam, ut haec suis malis edocta videat, quomodo se aequitatem componere necesse habeat. Id autem hoc quoque loco non temere moneo. Porrò sistentiam meam de Cometarum significatione communiter adhuc receptae oppositi, non equilim contradicendi, sed veritatis declarandae, aequitatis illustrandae, morum probitatis commenlandae studio. Profecto cum stella crinita, prout à plerisque antehac exhibita fuit, & nunc inobis exhibetur, ita comparatum est, sicut cum inula, quae, ut scribit Plinius I 19. c. 5.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
