# Theatrum cometicum 99.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 99.1 to 99.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/99.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/99.1

578. Calvisius in 579. at Petavius in 575. ponit. Chilperici verò regnum Funccius Anno 565. Serres ab Anno 578. ille 22. hic 14. annos regni tribuens, ibi scilicet ante mortem hic post mortem fratris Sigeberti. Sed in Serre necessario pro 14. annis regni, licet expresse positis, ponendi sunt anni decem. Nam & Chilpericus in universum 24. annos, asserente Calvisio, vel 22. Funccio & Helvico putante regnavit, & ipso Serre teste ab Anno 578. regni primo ad 588. vitae ultimum decem tantùm anni intercedunt. At enim Petavius mortem ejus, uxoris Fregedundis & Landrici adulteri artibus accersitam in 584. Childeberti 9. refert, annum 588. consentientibus Funcio, Calvisio, Helvico, Alstedio & Serre. Sed haec Chronologis relinquimus, & ad Cometam nostrum redimus. Eventus ei ipse Rockenbachius subjecit mixtos, laetos scilicet & tristes; nec tantùm his laetos, illis tristes, ut sunt victoriae, urbium expugnationes vel deditiones aliaque (cuncta enim hic consideramus ratione utriusque partis, vel etiam universi generis humani habitâ) sed etiam omnibus prosperos & laetos. Hujus generis est urbium terrae motu afflictarum restitutio, munificentiâ Imperatoris facta, & noxia exundatio hiatu terrae absorpta. Annus ille 141. celebris extitit electione & morte Ararici, quem ad regiam dignitatem evexêre Rugi Gorthorum socii, his invitis, qui etiam ideo facilè regiam potestatem Totilae viro forti & cordato detulerunt. Is dehinc laetum suis principatum reddidit, re prosperè gesta contra Romanos, qui multitudine & discordia ducum, veteris exempli in Caria obliti, tum laxiori disciplina rem saepius improspere egerunt. Totila contra expedito imperio, disciplinâ severâ in milites, clementiâ verò in subjectos, benignitate in captivos, res suas prudenter non tantùm tutatus est, sed & auxit. Ita enim Anno 542. navali praelio Demetrium ducem vicit, Neapolin in deditionem accepit, & alibi tàm hostes virtute vincit & terret, quàm suos devincit, ipsosque captivos ad voluntariam defectionem allicit. In annum 541. à Calvisio, à Funccio in 543. Adad Aethiopum Regis conversio, ille verò terrae motus, qui per universum orbem fuit, in 543. ab illo, 544 ab isto refertur. Anno 543. Belisarius in Italiam denuò missus rem propè perditam restituere incipit, induciae in quinque annos cum Persis factae, eodemque anno pax omnibus Afris rediit, ut ex Procopio Calvisius refert. XV. Anno Christi 550. Cometa in forma lanceae apparet.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
