Latin
99.5 to 99.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 99.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Roma capitur à Totila. Hunni devastant Franconiam &Thuringiam. Alstedius. Alem Cometam in Annum 557. ponit non tantùm Funccius, sed &Eckstormius, ut videbimus. Sed ille cum hoc quâ ratione conjungi possit non video. Nam si apud Alstedium annum 556. legamus, eventus ab eo nominati longè postefiores ei subjici non poterunt. Romam enim iterato Totilas occupavit Anno 550. ut Funccius &Calvisius putant. Sigonius autem, Bucholzerus &Petavius Anno 549. factum dicunt. Sed en novam difficultatem! Nam illa Hunnorum in Franconiam &Thuringiam irruptio à Funccio &Calvisio (vid. Gregor. l. 4. c. 23. Aimoin. l. 3. c. 11. )in Ann. 567. ponitur. Sed his diligentiae Chronologorum relictis, ad Cometen re deamus. Praecessit eum fames, quae Placentiam obsessam Anno 546. gravissimè afflixit. Sed longè gravius Romam, quam &hostis potentia quaquaversum commeactum adento, &praefectorum vecors avaritia (sicut &tempore Alarici factum est) ad extrema inediae adegerat. Eodem anno Totilas proditione Isaurorem urbem occupavit, &parum abfuit quin eam everteret, nisi scito Belisarii dilemmate, id, sive victor sive victus evaserit, ei non convenire, à proposito abductus fuisset. Eodem anno Belisarius urbem vacuam repetiit, Totilas verò ab hoste custodiri coeptam afgressus est, &mox digressus Roscianum 548.